de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat. Deinde quid opus est ira, cum idem proficiat ratio ? An tu putas venatorem irasci feris ? Atqui et venientis excipit et fugientis persequitur, et omnia illa sine ira facit ratio. Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ? Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est. Germanis quid est animosius ? Quid ad incursum acrius ?
Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus ? Quid induratius ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sint, non suffugia adversus
Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam. Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam : ut nil amplius dicam, necesse erit certe nobis mores Romanos repetere.