de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

[*]( ut cupiditatem Gertz and Hermes omit. ) Absit hoc a virtute malum, ut umquam ratio ad vitia confugiat ! Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet : in tyrannide illi vivendum est in alicuius adfectus venienti servitutem. Non pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere ?

Deinde desinit quicquam posse ratio, si nihil potest sine adfectu, et incipit par illi similisque esse. Quid enim interest, si aeque adfectus inconsulta res est sine ratione quam ratio sine adfectu inefficax ? Par utrumque est, ubi esse alterum sine altero non potest. Quis autem sustineat adfectum exaequare rationi ?

p.132
" Ita," inquit, " utilis adfectus est, si modicus est."

Immo si natura utilis est. Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat : ergo modicus affectus nihil aliud quam malum modicum est.

" Sed adversus hostes," inquit, " necessaria est ira." Nusquam minus ; ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes. Quid enim est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborum comminuat nisi ira infestissima sibi ?