de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

—nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme. Cetera licet abscondere et in abdito alere ; ira se profert et in faciem exit, quantoque maior, hoc effervescit manifestius. Non vides ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem suam exasperent ?

Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est. Nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura, ut non appareat in illo, simul ira invasit, novae feritatis accessio.

Nec ignoro ceteros quoque affectus vix occultari, libidinem metumque et audaciam dare sui signa et posse praenosci ; neque enim ulla vehementior intrat

p.110
concitatio, quae nihil moveat in vultu. Quid ergo interest ? Quod alii affectus apparent, hic eminet.

Iam vero si effectus eius damnaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis caedes ac venena et reorum mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia gentium et principum sub civili hasta capita venalia et subiectas tectis faces nec intra moenia coercitos ignes sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia.

Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabili a ; has ira deiecit. Aspice solitudines per multa milia sine habitatore desertas ; has ira exhausit. Aspice tot memoriae proditos duces mali exempla fati ; alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.

Et adhuc singulorum supplicia narro ; quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos --- [*]( damnatos restored by Madvig, after which a leaf or more of tlte us. has been lost. )

p.112

tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus. Quid ? Gladiatoribus quare populus irascitur et tam inique, ut iniuriam putet, quod non libenter pereunt ? Contemni se iudicat et vultu, gestu, ardore a spectatore in adversarium vertitur.

Quicquid est tale, non est ira, sed quasi ira, sicut puerorum, qui si ceciderunt, terram verberari volunt et saepe ne sciunt quidem, cur irascantur, sed tantum irascuntur, sine causa et sine iniuria, non tamen sine aliqua iniuriae specie nec sine aliqua poenae cupiditate. Deluduntur itaque imitatione plagarum et simulatis deprecantium lacrimis placantur et falsa ultione falsus dolor tollitur.