de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Haec tamen etiamnunc levioribus te remediis adiuvabunt; eum voles omnium rerum oblivisci, Caesarem cogita. Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas ; intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus,[*]( traditus O : tradito Duff.) cuius umeris mundus in- nititur.

Caesari quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent. Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio. Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere.

Ad quendam itaque modum tibi quoque eadem necessitas iniungitur; non licet tibi ad utilitates tuas, ad studia tua respicere. Caesare orbem terrarum possidente impertire te nec voluptati nec dolori nec ulli alii rei potes ; totum te Caesari debes.

Adice nunc quod, cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse, fas tibi non est salvo Caesare de fortuna queri. Hoc incolumi salvi tibi sunt tui, nihil perdidisti; non tantum siccos oculos tuos esse sed etiam laetos oportet ; in hoc tibi omnia sunt, hic pro omnibus est.

p.376
Quod longe a sensibus tuis prudentissimis[*]( prudentissimis O : pudentissimis Hermes after Stangl.) piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.