de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quantulum nocuisses ! Longissimum illi ingeni aevum fama promisit ; id egit ipse, ut meliore sui parte duraret et compositis eloquentiae praeclaris operibus a mortalitate se vindicaret. Quam diu fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut Latinae linguae potentia aut Graecae gratia, vigebit cum maximis viris, quorum se ingeniis vel contulit vel, si hoc verecundia eius recusat, applicuit.

Hoc

p.362
ergo unum excogitasti, quomodo maxime illi posses nocere ; quo melior est enim quisque, hoc saepius ferre te consuevit sine ullo dilectu furentem et inter ipsa beneficia metuendam. Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse ! "

Adiciamus, si vis, ad has querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem ; dignus fuit ille te fratre. Tu certe eras dignissimus, qui ne ex indigno quidem quicquam doleres fratre. Redditur illi testimonium aequale omnium hominum ; desideratur in tuum honorem, laudatur in suum.

Nihil in illo fuit, quod non libenter adgnosceres. Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est. Ad exemplum se modestiae tuae formaverat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus ; suffecit ille huic sarcinae.

O dura fata et nullis aequa virtutibus ! Antequam felicitatem suam nosset frater tuus, exemptus est. Parum autem me indignari scio ; nihil est enim difficilius quam magno dolori paria verba reperire. Etiamnunc tamen, si quid proficere

p.364
possumus, conqueramur :