de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaveris nihil profuturum dolorem tuum nec illi, quem desideras, nec tibi; noles enim longum esse, quod irritum est. Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fundere ; inveniam etiamnunc per hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum bono est.

Quid cessas ? Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam : " Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse,[*]( sinu eum hominem continuisse Joh. Mulier: eum hominem continuisse O, Ball : in eo homine te continuisse Duff after Madvig. ) qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam. Ecce eum dolorem illi, quem salvo Caesare accipere

p.360
maximum poterat, impressisti, et cum bene illum undique circuisses, intellexisti hac parte tantummodo patere ictibus tuis. Quid enim illi aliud faceres ?

Pecuniam eriperes ? Numquam illi obnoxius fuit; nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit.

Eriperes illi amicos ? Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere ; unum enim hunc ex eis, quos in principali domo potentes vidi, cognovisse videor, quem omnibus amicum habere eum expediat, magis tamen etiam libet.