de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Vel iustitia eius bonam perspiciat vel clementia faciat bonam ; utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit. Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem ; quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat. Ipse autem optime novit tempus, quo cuique debeat succurrere ; ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.

O

p.396
felicem clementiam tuam. Caesar, quae efficit, ut quietiorem sub te agant vitam exules, quam nuper sub Gaio egere principes ! Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent ; per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem. Scias licet ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt.

Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum solacium est, aut me omnia fallunt aut iam recreavit animum tuum et tam magno vulneri maiora adhibuit remedia. Iam te omni confirmavit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientum assueta sibi facundia explicuit.

Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit. Aliud habebunt hoc dicente pondus verba velut ab oraculo missa ; omnem vim doloris tui divina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere : " Non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tam gravi afficeret iniuria ; nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comparatione. Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.

Vides omnes has imagines, quae implevere Caesarum atrium ? Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est ; nemo non ex istis

p.398
in ornamentum saeculorum refulgentibus viris aut desiderio suorum tortus est aut a suis cum maximo animi cruciatu desideratus est.

" Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exilio nuntiata est ? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato. Et quam impatiens iuris aequi pietas Africam fuerit, cunctis apparuit; eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit. Tam magno tamen fra- trem desideravit hic animo, quam defenderat.