de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiviso transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum. Cum hae tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur;
in mea tamen persona non tantum pro te dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus aeger convalui ; illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.
Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius
Sed si prudentiam perfectissimae feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit. Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.
O quam multarum egregia opera in obscuro iacent ! Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit ! Nobilitatur carminibus omnium, quae se pro coniuge vicariam dedit. Hoc amplius est, discrimine vitae sepulcrum viro quaerere ; maior est amor, qui pari periculo minus redimit.
Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos,
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret. Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus tui paenitere.
Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris, cogitationes tamen tuas subinde ad me recurrere nec quemquam nune ex liberis tuis frequentius tibi obversari, non quia illi minus cari sunt, sed quia naturale est manum saepius ad id referre, quod doleat, qualem me cogites accipe :
Terras primum situmque earum quaerit, deinde condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et recursus. Tunc quidquid inter caelum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc toni- tribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum nivisque et grandinis iactu tumultuosum spatium. Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni- tatis suae memor in omne quod fuit futurumque est vadit omnibus saeculis.