de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Potestne quicquam stultius esse quam quorundam [*]( stultius esse quam quorundam supplied by Bourgery: alii alia. ) sensus, hominum eorum dico qui prudentiam iactant ? Operosius occupati sunt, ut melius possint vivere ; impendio vitae vitam instruunt ! Cogitationes suas in longum ordinant ; maxima porro vitae iactura dilatio est ; illa primum quemque extrahit diem, illa eripit praesentia, dum ulteriora promittit. Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum. Quod in manu fortunae positum est, disponis, quod in tua, dimittis. Quo spectas ? Quo te extendis ? Omnia quae ventura sunt in incerto iacent ; protinus vive !

Clamat ecce maximus vates et velut divino ore instinctus [*]( ore instinctus A: ore instinctu Hermes: furore instinctus Muretus: ore et instinctu Gertz: horrore instinctus Bourgery. ) salutare carmen canit :

p.314
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit. " Quid cunctaris ? " inquit, " Quid cessas ? Nisi occupas, fugit." Et cum occupaveris, tamen fugiet ; itaque cum celeritate temporis utendi velocitate certandum est et velut ex torrenti rapido nec semper ituro cito hauriendum.

Hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam infinitam cunctationem,[*]( cunctationem Hermes after Gertz: cognationem A: cogitationem some inferior MSS., Bourgery, Duff. ) quod non optimam quamque aetatem sed diem dicit. Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ? De die tecum loquitur et de hoc ipso fugiente.

Num dubium est ergo, quin optima quaeque prima dies fugiat mortalibus miseris, id est occupatis ? Quorum puerilis adhuc animos senectus opprimit, ad quam imparati inermesque perveniunt, nihil enim provisum est ; subito in illam necopinantes inciderunt, accedere eam cotidie non sentiebant.

Quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter facientis decipit et pervenisse ante sentiunt quam adpropinquasse, sic hoc iter vitae adsiduum et citatissimum, quod vigilantes dormientesque eodem gradu facimus, occupatis non apparet nisi in fine.