de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Adsecutus ille quos optaverat fasces cupit ponere et subinde dicit : " Quando hic annus praeteribit ? " Facit ille ludos, quorum sortem sibi optingere magno aestimavit : " Quando," inquit, " istos effugiam ? " Diripitur ille toto foro patronus et magno concursu omnia ultra, quam audiri potest, complet : " Quando," inquit, " res proferentur ? " Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio.

At ille qui nullum non tempus in usus suos confert, qui omnem diem tamquam ultimum [*]( ultimum Gertz after Bentley, Hermes : vitam A, Bourgery.) ordinat, nec optat crastinum nec timet. Quid enim est, quod iam ulla hora novae voluptatis possit adferre ? Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero fors fortuna, ut volet, ordinet; vita iam in tuto est. Huic adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et [*]( et supplied by Madvig.) [*](10) capit. Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse ; non ille diu vixit, sed diu fuit. Quid enim si illum multum putes navigasse, quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit ? Non ille multum navigavit, sed multum iactatus est.

Mirari soleo, cum video aliquos tempus

p.310
petentes et eos, qui rogantur, facillimos. Illud uterque spectat, propter quod tempus petitum est, ipsum quidem neuter; quasi nihil petitur, quasi nihil datur. Re omnium pretiosissima luditur ; fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non venit, ideoque vilissima aestimatur, immo paene nullum eius pretium est.

Annua, congiaria homines carissime accipiunt et illis aut laborem aut operam aut diligentiam suam locant. Nemo aestimat tempus ; utuntur illo laxius quasi gratuito. At eosdem aegros vide, si mortis periculum propius admotum est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere !

Tanta in illis discordia adfectuum est. Quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent ! Atqui facile est quamvis exiguum dispensare, quod certum est ; id debet servari diligentius, quod nescias quando deficiat.

Nec est tamen, quod putes illos ignorare, quam cara res sit; dicere solent eis, quos valdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare. Dant nec intellegunt ; dant autem ita, ut sine illorum in- cremento sibi detrahant. Sed hoc ipsum, an de-

p.312
trahant,[*]( andetraant A2: unde detrahant Madvig, Hermes.) nesciunt; ideo tolerabilis est illis iactura detrimenti latentis.