de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Vestra me hercules vita, licet supra mille annos exeat, in artissimum contrahetur ; ista vitia nullum non saeculum de- vorabunt. Hoc vero spatium quod, quamvis natura currit, ratio dilatat, cito vos effugiat necesse est ; non enim adprenditis nec retinetis nec velocissimae omnium rei moram facitis, sed abire ut rem super- vacuam ac reparabilem sinitis.

p.304

In primis autem et illos numero, qui nulli rei nisi vino ac libidini vacant ; nulli enim turpius occupati sunt. Ceteri etiam si vana gloriae imagine teneantur, speciose tamen errant ; licet avaros mihi, licet iracundos enumeres vel odia exercentes iniusta vel bella, omnes isti viribus peccant ; in ventrem ae libidinem proiectorum inhonesta labes est.

Omnia istorum tempora excute, aspice quam diu computent, quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu colant, quam diu colantur, quantum vadimonia sua atque aliena occupent, quantum convivia, quae iam ipsa officia sunt : videbis, quemadmodum illos respirare non sinant vel mala sua vel bona.