de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora! Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus,
Vis tu relicto solo mente ad ista respicere ! Nunc, dum calet sanguis, agentibus[*]( vigentibus A : sensibus added by Buff after Madvig.) ad meliora eundum est. Expectat te in hoc genere vitae multum bonarum artium, amor virtutium atque usus, cupiditatium oblivio, vivendi ac moriendi scientia, alta rerum quies.
Omnium quidem occupatorum condicio misera est, eorum tamen miserrima, qui ne suis quidem laborant occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, amare et odisse, res omnium liberrimas, iubentur. Hi si volent scire quam brevis ipsorum vita sit, cogitent ex quota parte sua sit.
Cum videris itaque praetextam saepe iam sumptam, cum celebre in foro nomen, ne invideris ; ista vitae damno parantur. Ut unus ab illis numeretur annus, omnis annos suos conterent. Quosdam antequam in summum ambitionis eniterentur, inter prima luctantis aetas reliquit ; quosdam cum in consummationem dignitatis per mille indignitates erepsissent, misera subit cogitatio laborasse ipsos in titulum
Foedus ille, quem in iudicio pro ignotissimis litigatoribus grandem natu et imperitae coronae assensiones captantem, spiritus liquit ; turpis ille, qui vivendo lassus citius quam laborando inter ipsa officia conlapsus est ; turpis, quem accipiendis immorientem rationibus diu tractus risit heres.
Praeterire quod mihi occurrit exemplum non possum. S. Turannius[*]( S. Turannius Gertz: styrannius A.) fuit exactae diligentiae senex, qui post annum nonagesimum, cum vacationem procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, componi se in lecto et velut exanimem a circumstante familia plangi iussit. Lugebat domus otium domini senis nec finivit ante tristitiam, quam labor illi suus re- stitutus est. Adeone iuvat occupatum mori ?