de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Istum animi vigorem rerum maximarum capacissimum a ministerio honorifico quidem sed parum ad beatam vitam apto revoca et cogita non id egisse te ab aetate prima omni cultu studiorum liberalium, ut tibi multa milia frumenti bene committerentur ; maius quiddam et altius de te promiseras. Non derunt et frugalitatis exactae homines et laboriosae operae ; tanto aptiora portandis oneribus tarda iumenta sunt quam nobiles equi, quorum generosam pernicitatem quis umquam gravi sarcina pressit ?

Cogita praeterea, quantum sollicitudinis sit ad tantam te molem obicere;

p.348
cum ventre tibi humano negotium est. Nec rationem patitur nec aequitate mitigatur nec ulla prece flectitur populus esuriens. Modo modo intra paucos illos dies, quibus C. Caesar perit, si quis inferis sensus est, hoc gravissime ferens, quod sciebat populo Romano superstiti[*]( The text is very dubious : quod sciebat populo Romano superstiti Hermes : quod dicebat populo Romano super stite A : quod populo Romano superstite, dicebant Madvig. ) septem aut octo certe dierum cibaria superesse, dum ille pontes navibus iungit et viribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas ; exitio paene ac fame constitit et, quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et externi et infeliciter superbi regis imitatio.

Quem tunc animum habuerunt illi, quibus erat mandata frumenti publici cura, saxa, ferrum, ignes. Gaium excepturi ? Summa dissimulatione tantum inter viscera latentis mali tegebant, cum ratione scilicet. Quaedam enim ignorantibus aegris curanda sunt; causa multis moriendi fuit morbum suum nosse.