de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ipsae voluptates eorum trepidae et variis ter- roribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio : " Haec quam diu ? "

p.342
Ab hoc affectu reges suam flevere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset.

At illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat.

Quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt ? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur. Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?

Maxima quaeque bona sollicita sunt nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur ; alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis quae successere votis vota facienda sunt. Omne enim quod fortuito obvenit instabile est, quoque altius surrexerit, opportunius est in occasum. Neminem porro casura delectant ; miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant. Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae adsecuti sunt ;

nulla interim numquam amplius redi-

p.344
turi temporis ratio est. Novae occupationes veteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio. Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur. Nostri nos honores torserunt ? Plus temporis alieni auferunt. Candidati laborare desimus ? Suffragatores incipimus. Accusandi deposimus molestiam ? Iudicandi nanciscimur. Iudex desit esse ? Quaesitor est. Alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit ? Suis opibus distinetur.

Marium caliga dimisit ? Consulatus exercet. Quintius dictaturam properat pervadere ? Ab aratro revocabitur. Ibit[*]( ibit A : ivit Haase : ibat Duff.) in Poenos nondum tantae maturus rei Scipio ; victor Hannibalis, victor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni sponsor, ni per ipsum mora esset, cum Iove reponeretur ; civiles servatorem agitabunt seditiones et post fastiditos a iuvene diis aequos honores iam senem contumacis exili delectabit ambitio. Num- quam derunt vel felices vel miserae sollicitudinis causae; per occupationes vita trudetur. Otium numquam agetur, semper optabitur.