de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illorum brevissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neclegunt, de futuro timent ; cum ad extrema venerunt, sero intellegunt miseri, tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse.

Nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere vitam, quia interdum mortem invocant. Vexat illos imprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt ; mortem saepe ideo optant, quia timent.

Illud quoque argumentum non est quod putes diu viventium, quod saepe illis longus videtur dies, quod, dum veniat con-

p.340
dictum tempus cenae, tarde ire horas queruntur; nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus grave est ; tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel volup- tatis expectatur constitutum, transilire medios dies volunt. Omnis illis speratae rei longa dilatio est.

At illud tempus, quod amant,[*]( amant Muretus : amanti A.) breve est et praeceps breviusque multo suo fit[*]( fit added by Erasmus before suo.) vitio ; aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies, sed invisi; at contra quam exiguae noctes videntur, quas in complexu scortorum aut vino exigunt !

Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem. Quid aliud est vitia nostra incendere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo divinitatis excusatam licentiam ? Possunt istis non brevissimae videri noctes, quas tam care mereantur ? Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.