de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, ut quibusdam nullum videatur ; in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur; ante desinit esse quam venit, nec magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam in eodem vestigio manet. Solum igitur ad occupatos praesens pertinet tempus, quod tam breve est, ut arripi non possit, et id ipsum illis districtis in multa subducitur.

Denique vis scire quam non diu vivant ? Vide quam cupiant diu vivere. Decrepiti senes paucorum annorum accessionem votis mendicant; minores natu se ipsos esse fingunt ; mendacio sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt quam si una fata decipiant.

p.320
Iam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum paventes moriuntur, non tamquam exeant de vita, sed tamquam extrahantur. Stultos se fuisse, qui non vixerint, clamitant et, si modo evaserint ex illa valitudine, in otio victuros ; tunc quam frustra paraverint, quibus non fruerentur* [*](2) quam in cassum omnis ceciderit labor, cogitant. At quibus vita procul ab omni negotio agitur, quidni spatiosa sit ? Nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil supervacuum est ; tota, ut ita dicam, in reditu est. Quantulacumque itaque abunde sufficit, et ideo, quandoque ultimus dies venerit, non cunctabitur sapiens ire ad mortem certo gradu.

Quaeris fortasse, quos occupatos vocem ? Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica immissi demum canes eiciunt, quos aut in sua vides turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis e vocant, ut alienis foribus inlidant, aut [*]( aut added by Madvig.) hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo exercet. Quorundam otium occupatum est;

in villa aut in lecto suo, in media solitudine, quamvis ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt ; quorum non otiosa vita dicenda, est, sed desidiosa occupatio.

p.322
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit? Qui in ceromate (nam, pro facinus ! ne Romanis quidem vitiis laboramus) spectator puerorum rixantium sedet ? Qui iumentorum suorum greges in aetatium et colorum paria diducit ? Qui athletas novissimos [*]( novissimos A: novis cibis Madvig, Duff: novissimo more Gertz. ) pascit?

Quid? illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ? Quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam virum tonderet ! Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt! Quis est istorum qui non malit rem publicam turbari quam comam suam [*]( suam Muretus transfers from a place after publicam.) ? Qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ? Qui non comptior esse malit quam honestior ? Hos tu otiosos vocas inter pectinem speculumque occupatos ?