Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

Postquam nullum dolis iter arrisit, fraus uiribus cedens uertitur in furorem atque in Dominum manus erigere plebs armatur inpatiens. heu mihi quantis lacrimarum roribus inpeditus, quantis animi gemitibus sauciatus-ereotas in Dominum rabidi tumultus insania manus horreo memorare sacrilegas! denique nec caput colaphis propulsare nec faciem sputis adspergere nec palmarum ictibus uerberare plebs execrabilis conquieuit. ille tamen omnia patienter excipiens nostrae saluti se tradidit ac pro nobis sanctum corpus suppliciis deputauit. per illos enim colaphos habemus capitis sospitatem, illa sputa nostrorum uultuum sunt lauacra, his alapis libertatem sumus consecuti perpetuam..

At senior, cni ueritatis auctor cuncta praedixerat, quia manere nequibat infectum quod Christus signauerat adfuturum, [*]( 1 aolabat P, nolebant H 2 acussantium H e∗morua (t eras.) H fide P ui////////////a/////////bant///// H aperiebant v, apparebant coni. Arev. 3 moto P exausta PH a∗∗∗de H, aridas B 4 siccatis B uiree] ui supra m. 2 B 7 DE COLAPHIS BT SPVТIS ET CETERIS RH adscripsit P caedens H 8 uertit ex -et B, uertit v plebs ex blebs B 9 armatus B I incupiens P hieu mhi B ante quantis, quantis eras. inH 10 inpeditur H motibus Hv, motus B sauciatis P, sauciat B 11 rapidi P tumultuf B orreo PH merare B e 12 necaput (c m. al.) B 13 adspargere H1 palmari P ausecrabilis B 14 salutis e PB 15 P** H suum Hv suppliciis ex suspliciis B 16 enim] om. B 17 nrm P uulr tuum] suprascr. Bl alipis P, alapidib B (corr. m. 2) 19 DE NEGATIONE PETRI TTIO BH, Ter Christum negat Petrus v ante cui rae. 1 l. in B quia] que H, cuique v 20 quo P, quq B )

279
usque in aedem principis sacerdotum Domini uestigia subsecutus, quod ex eius esset etiam ipse discipulis ter est agnitus, ter negauit. et gallus, diei nuntius, cantauit impletoque diuinae sanctionis oraculo pristini quoque sensus reuersi sunt Petro, qui memoriam culpae recolligens obliuionis in se castigauit errorem; gemituque continuo prosequente peccata fugiunt, delicta discedunt et lacrimarum imbres effusi dulcem ueniam fletibus amarissimis contulerunt. apostolicis igitur eruditi debemus exemplis uim poenitentiae meritumque dinoscere, ut talibus remediis adnitentes ab animarum fatigatione nostrarum mortiferos mereamur morbos excludere. si enim noxiis cogitationum uenenis aut actuum uel etiam contagiis fuerimus turpium sauciati sermonum, ad saluberrimam poenitentiae mox nitamur confugere medicinam, quatenus dolentes ex culpa non doleamus ex poena, lacrimantes ex uulnere non lacrimemus ex morte. nec tamen poenitentiam futuris paremus erroribus, sed praeteritis adhibeamus admissis. sub indulgentiae namque\' fiducia delinquentes difficile ueniam consecuntur optabilem, quam sibi plerique praesumptam securitate pollicentur, ut peccent. nam et Dauid propheta mirabilis dum indulgentiam praeteriti postularet erroris, ut hanc facilius impetraret, per ignorantiam se deliquisse tali prece signauit: delicta [*]( 22 cf. Psal. 24, 7 ) [*]( 1 ęde P, aedes Bv subsequutus P 2 ee aetiam cum P ipee om. R est om. B agnitus et P 3 et] om. P cantitauit B 4 diuinQ ex deuinq B pristini ex prestini B 5 que B memoria H 6 errore P fugunt P 7 descedont H ducem (1 m. 2) H 9 exemplis debemus v digno- Mere v uitalibua — ut ab v premediis P 12 cogitationem P actu** (um eras.) H, actu v contagii P 14 quatinus PHB 15 uulnere ex morte P 16 futuri P 17 pteriti d P adibeamus H amissis P, ammiseis (d m. 2) B, ammissis HB indulgentia P 19 summa P, praesumpta Hv 21 ptiriti P hac P, hac JB 22 tale R, tali* (b. eras.) B, d talibus v prece] p P, evan. in H, praeci I, prae se coni. Ivr. inuentis P, iuuentutis meae v )
280
iuuentutis et ignorantiae ne memineris, Domine. quid ergo, quaecumque flagitia iuuenalis aetas admiserit in senectutem debent relaxanda seruari? absit ut in nobis uitia permaneant et senescant. sed cum diuina clementia patienti longanimitate mitissima iudicii suspenderit ultionem, nullae nos ex istis indutiis spes impunitatis obtundat; sed tamquam famuli diutius fugitiui sero saltim nostrum reuertamur ad Dominum, ab ipso uel senes lubricae iuuentutis ueniam postulantes, quamuis conueniat unumquemque peccantem confestim, cum adhuc est culpa recentior, poenitentiae ferramentis eius ulcus abscidere, ne serpentis morbi primitiae uelut radices amari germinis altius neglegentis agricolae remissione submersae, nullo ualeant euelli penitus iam labore. idem denique propheta, ne pro iuuenalibus delictis ut neglegens uideretur serius supplicare, addidit ignorantiam, quo apud pium iudicem facilius sibi relaxari meruisset errorem.