Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

Inter has dinitum copias sine fine uirtutum pascha coeperat esse iam proximum, quo gloriosa Christi potentia mortalem nellet exponere resumptura carnem perpetuo iam uiuacem, non alteram, sed eandem, quam remuneratione lucis impletam ab inferis excitans eleuauit ad sidera. turbatusque pauxillulum mortis uicina ut homo formidans, talibus ad Patrem uerbis fiducia piae religionis exclamat Dei filium se demonstrans: pater, salua me de ista hora; sed propter hoc ueni in istam horam. pater, honorifica nomen tuum. nimium diuine locutus est et potenter, qui cum semet honorificari deposceret, patris nomen honorificandum esse signauit. Deus enim nomen est illi, quod pater et filius communi pariter maiestate possident indiuisum. uenit autem uox de caelo: et honorificaui et iterum honorificabo. quid apertius testimonio paternae professionis impleto? quid clarius caelestis est assertionis oraculo? tamen Iudaea gens perfida, quae pondus tantae ueritatis audiuerat, nequaquam [*]( 8 cf. lob. 12, 27. 28 13 cf. ib. 28 ) [*]( 1 DE EO QVOD SCRIPTVM BST PATER SALVA JtE DE ISTA RORA B3, Christo orante (Christum orantem Gall.) uox e caelo clarificat υ 2 iam om. P quod BHB 3 ucll////// onere (ras. 4-5 litt.) H, u. ponere v resumptura scripsi, sumptura libri cf. v. 3 oinaeem (a exn) B 4 remunerationem P, remuneratione ex -nis B 5 infernis Hv leoauit PHBv pausillnlum P 61 tomortis B1 uicina PBI, uicin* (a eras.) H, uicinã B, uicinia Iur. coni 7 pia H 8 saluum me fac B 10 diuine B 11 et patris v (exc. CoL) 12 Deus est eaim v inom 5 P 13 maieatate B indiuisam P 16 quod Par. Arev. 16 asertionis H Iudaeq mgens P 17 caritatis II adierat H ) [*]( 1. ) [*]( 18 )

274
signis ita manifestis inpulsa, Domini Iesu Christi deitatem credidit adprobatam. quidam enim strepitum fuisse tonitruus adstruebant, alii locutum eius angelum disputabant. o plebs oculis uere caeca et corde durissima, de qua prophetans ita locutus est Esaias: obcaecauit oculos eorum et indurauit cor eorum, uti ne uideant oculis et intellegant corde et conuertantur, et sanem eos. neque enim tonitruus Christum aut angelus creatura suum generauit auctorem, cui clamanti confidenter ad Patrem ilico respondisset ut Pater, sed ab ore Dei specialiter Patris, qui Filium uere cognouit, reloquens uox processit, ut hac saltim ratione compuncta turba nimis incredula sero caelestem duceretur ad fidem. hoc est itaque Patrem Filio respondere, suae uoci similiter consonare, quoniam uerbo genitus uerbum Patris est Christus, et parilis coniectura sermonis Patrem reuelauit in Filio, Filium reuelauit in Patre.

Tunc annui sacramento conuiuii cum paschales epulas celebraret ex more, ut humilitatem diligi suo potius edoceret exemplo, surrexit ac linteo se praecinxit doctorque discipulis Dominus sese, famulis pedes abluens, inclinauit tantumque suae deposuit fastigium potestatis, ut ab huius obsequii dignitate nec Iudam fecisset exsortem, quem nefandae nouerat [*]( 5 cf. 6, 10 ) [*]( 1 ita] item H deitate H tonitruus PB, tonitru B, tonitrai Hv 3 asstruebant RB, astruebant v ples P 4 ocolis] eras. in H, om. v et om. v 5 isaias PB oculos] o, corr. ex n B 6 ut PH ne* (c eras.) H intellegatur P 8 tonitru B, tonitrui P cf. v. 15 autorem H 9 ill* H, illi v respond////////et H, responderet coni. Arev. 10 d∗∗∗ H, diei I qui om. PBH 11 haec P, h ex d B saltem Bl compunctę B 12 nimis (u m. al.) B coelitem Bv duceret B, deduceret v 13 uoci* (s cras.) H, uocis B consimiliter υ 15 releuauit B 16 patrem PB 17 DE CAENA. Din: ET HVMILITATIS EXEMPLO R, discipulis dns pedes abluit Hv couuiui (i supra a m. U) B celebraret B 21 dignitate* (s eras.) H )

275
proditionis auctorem. sed nihil hinc gloriae consecuturus eras, traditor execrande, ut mundus uidereris uestigiis, qui polluebaris in animis tamquam sepulchrum exterius dealbatum, quod foedis cadauerum sordibus intus horret impletum. nec doli Dominum latuere dispositi, sed illum futuri caput esse sceleris designauit, cui panem traderet panis ipse tradendus ad necem. tunc manifestatus est sermo Dauiticus dicens: qui edebat panes meos, ampliauit aduersum me supplantationem.