Opus Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

Cum uero Timei filius iuxta uiam fraudatus lumine resideret, qua Christum cognouerat transmeare, crebroque uociferans cum clamore nec populis uetantibus conticescens oculatae sibi tribui copiam claritatis magis ac magis postularet, ad Dominum uenire iussus aliena manu perrexit et uoti compos accepti nullo fultus duce remeauit. o. confidentiae uirtus infractae! quam uiolenter impetras quod optaris, et adsiduis ex corde precibus congregatis tamquam debitum exigas, quae postulas sic mereris! quicquid enim pro qualitate difficili res durior abnegarit, sola uotis simplicibus et honestis oratio [*]( 1 quis P affectus H 2 gemma oliue P gemine H1 (corr. m. 2) B, gemina v deuotione v ob v 3 quia v 5 et P, om. HBv 6 gemini (gemine m.2) libationis H cuias v 7 que H1 (corr. m. 2) sui] u s. I. m. 2 H 8 consangninis B, eonsanguinitate v turorititiae P, triticse B sementii v 9 amoene PBt, ammoene H\' (amoen§ corr. m. 2) et amabilis H 10 DB CAELO TYMEI nuo BH, caecus curatur v nero eras. in H, on. v; cumque B tymei B, thimse B, Thimae Col. Par. Arev. residere P 11 quia BH cf. v. 211 cognouerit (a a m. al.) residerePi(aam.al.) B 12 uitantibus (e a m. al.) B conticiscens H ocul∗tae (a eras.) B 13 tribuit P postulare BH adum P, Christmn HBv 14 alienam una P uotis P cumpos B 15 nulia acceptis fultus P rediuit HB, rediit v confidentia H 16 quae Bv obtaris R, opta*** H, optatis v 17 exiges H, exigis v q///// H, qua Par., qua quod Col. Gall. (malim qua cl postulans Arev.), fort. quod 18 diffili (ci a m. 2) B, difficile PH Bv 19 abnegarat P )

268
frequens obtinet supplicantis, non quod aliquid Deo difficile, sed quod magnitudo causae sit humanitus desperatae. sicut ille, nocturno silentio qui panes sibi diutius negante postulans ab amico, quia iure caritatis mereri non ualuit, auxilio iutus inportunitatis extorsit.

Samaritana quoque Dominus loca praeteriens hnmanae sitis ardorem die collegerat aestuante, fonsque iugiter uiuus et perennis aquae semper inriguus, undam desiderabat exiguam, qua materiem gerebat corporis, epotandam. hic mulier illius regionis indigena, quae profundo latices hauriebat e puteo, dum modicae cunctatur munus aquae tribuere, cognoscens uoce prophetica numeroso uel alieno de coniuge sui criminis uitam, orat talia sibi Dominum fluenta largiri, quorum numquam deficiente substantia sitis deficeret abolenda, ignorans prorsus ac nesciens nullum tanto munere potiturum nisi qui gurgite Iesu Christi summersus undis spiritalibus anima fuerit, non corpore satiatus.