De Verbi Incarnatione

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

  1. Ante tamen dubiam dictis solatur amicis:
  2. Alma parens , mundi Dominum paritura potentem
  3. (Nam te digna manent generis cunabula sancti),
  4. Vade, ait, o felix nati pietate , quocumque uocaris,
  5. Auspiciis manifesta nouis ! hic uertitur ordo,,
  6. Huius in aduentu fides et fama perennis.
  7. Dixerat: illa pauens oculos suffusa nitentis,
  8. Suspirans imoque trahens a pectore uocem
  9. Virgo refert: haut equidem tali me dignor honore
  10. Non opis est nostrae) nec fas , nec coniugis umquam
  11. Praetendi taedas aut haec in foedera ueni.
  12. Sed post iussa Deum nihil est, quod dicta recusem.
  13. Accipio agnoscoque libens : sequor omina tanta
  14. Promissisque Patris exsequar caelestia dona,
  15. Admiranda Dei tantarum munera laudum.
  16. Panditur interea domus omnipotentis Olympi