De Verbi Incarnatione

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

  1. Sume, sacer meritis, ueracis dicta poetae,
  2. Quae sine figmenti condita sunt uitio,
  3. Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
  4. Per quam iustus ait talia Sedulius.
  5. Asteriique tui semper meminisse iubeto,
  6. Cuius ope et cura edita sunt populis.
  7. Quem quamuis summi celebrent per saecula fastus,
  8. Plus tamen ad meritum est, si uiget ore tuo.