Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Cum moueas, ori ora premis mellique uenenum
- Inseris et blanda Dominum sub imagine prodis?
- Quid socium simulas et amica fraude salutas?
- Numquam terribiles ant pax coniurat in enses,
- Aut truculenta pio lupus oscula porrigit agno.
- Traditus ergo uiris operator sanctus iniquis
- Consuetam non linquit opem pueroque reuulsam
- Ense Petri, ne qua pius a pietate uacaret,
- Reddidit auriculam. nec enim uindicta Tonanti