Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Ad tumulum uacuumque uident iam corpore factum,
- Sed plenum uirtute locum. nam missus ab astris
- Angelus amoti residebat uertice saxi,
- Flammeus aspectu, niueo praeclarus amictu.
- Qui gemina specie terrorem et gaudia portans
- Cunctaque dispensans, custodibus igne minaci
- Venerat in forma, Christum quaerentibus alba.
- Illae igitur Dominum calcata uiuere morte
- Angelica didicere fide. perterritus autem