Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Qui Dominum fixere cruci, quin insuper haustum
  2. Cum peteret sitiens, unus de plebe nefanda
  3. Peniculo infusum calamo porrexit acetum.
  4. Manzeribus populis in deteriora uolutis
  5. Conueniens liquor ille fuit; nam dulcia uina
  6. Sicut in horrendum cum conuertuntur acetum,
  7. A mensis proiecta iacent: ita tempore prisco
  8. Gens accepta Deo, nunc est odiosa propago.
  9. Ergo ubi cuncta boni conpleta est passio Christi,