Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Non absens mansura diu, sed mystica signans
  2. Per spatium secreta suum; quippe ut tribus horis
  3. Caeca tenebrosi latuerunt sidera caeli,
  4. Sic Dominus clausi triduo tulit antra sepulchri.
  5. Nec tellus sine clade fuit, quae talia cernens
  6. Funditus intremuit, dubioque in fine supremum
  7. Expauit natura modum, ne cogeret omnem
  8. Summus apex inferna petens succumbere molem,
  9. Auctoremque sequens per tartara mundus abiret.
  10. Sed pietas inmensa uagas properabat ad umbras,
  11. [*]( orbem luctibus S sequuntur in editt. Aldi et Fabricii al. Tota sibi oppositum fratrem quod Delia haberet, Cum suberat terris, supero (supera uel super) ille in culmine coeli, Impia perpetuam timuerunt secula noctem. versus tertius aderat in ms. Barthii, qui quidem ex Verge Georg. I 468 exaratus esse uidetur. ex uetere codice hos uersus Sedulio restitutos esse monent sched. Poelm. Amteenio teste, sed fallunt 237 hinc K, hinc (corr. m. 2) LPZ elimenta F1HLPZ1 merentur M, meruerunt (uerunt a m. 2) TK, -uerunt fort. in ras. L, merentia P1Z1, ba merent c, metuerunt cod. Barthii, sched. Poelm., maeruerunt coni. Arev., cf. Pros. 238 letata MT alii, laetata (ta, a m. 2) K, laetaq. S1 hortum M1T1, o ∗rtum K 239 moesta MT, mesta pler. Ioccasus r2 s. I. lux∗∗ ut (it eras. ut a m. 2) K 240 dno K corr. m. 2 241 mistica MB alii, mestica E1 242 sere∗ta (c a m. 2) K honoris (corr. m. 2) M1T1 243 caeli] poli Fl 244 clausit T, clausi. MEGZ sepulchri, omnes fere, atra sepulcri Urb. (s. XV) 245 nec] ec corr. uid. in T, non sched. Poelm. cla∗de E que T cernens talia C 246 intremit T2 ex intremuit 247 modam] obitum coni. Barth, ne* (c eras.) K negera (co am. 2) P cogeret ex cogiret T 248 — 250 fere abscisi sunt in M subcumberet E1F1G1LP1Z, anc recumbere K 249 rta tara E, tartara tempora T u mondus P habira H 250 uagans Tl corr. m. 2, uagas (as in ras.) F )
    133
  12. Perdita restituens, non consistentia perden.
  13. Nulla tamen tanti metuerunt signa pericli
  14. Qui Dominum fixere cruci, quin insuper haustum
  15. Cum peteret sitiens, unus de plebe nefanda
  16. Peniculo infusum calamo porrexit acetum.
  17. Manzeribus populis in deteriora uolutis
  18. Conueniens liquor ille fuit; nam dulcia uina
  19. Sicut in horrendum cum conuertuntur acetum,
  20. A mensis proiecta iacent: ita tempore prisco
  21. Gens accepta Deo, nunc est odiosa propago.