Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Tempore, quam reduci contemnere carne pararet.
- Protinus in patuli suspensus culmine ligni,
- Religione pia mutans discriminis iram,
- Pax crucis ipse fuit, uiolentaque robora membris
- Inlustrans propriis poenam uestiuit honore,
- Suppliciumque dedit signum magis esse salutis,
- Ipsaque sanctificans in se tormenta beauit.
- Neue quis ignoret speciem crucis esse colendam,
- Quae Dominum portauit ouans, ratione potenti