Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Iam placidas Iordanis item transgressus harenas,
- Iudaeae sectatus iter: sine nomine mixtum
- Vulgus, et innumeras releuans a clade cateruas
- Suscipit infirmos et dat discedere sanos.
- Nil igitur summo de se sperantibus umquam
- Difficile est conferre Deo, cui prona facultas
- Ardua planare et curua in directa referre;
- Et quidquid natura negat se iudice praestat.
- Namque foramen acus sicut penetrare camelus
- Membrorum pro mole nequit, sic diues opima
- Fertilitate tumens tenuem non posset adire [*]( 2 cf. Verge Aen. II 558, Invenc. III 760 8 cf. Verg. Ecl. IV 59, Iuvenc. II 645 9 cf. Iuvenc. III 524 ał in horas )[*](1 cum G ingressus Ald. harenas C 8. 1. m. 2 2 iudeae libri sectatur nonnulli teste Arevalo maestum T1B C (ał mixtam s. t m. 2) LP1 (corr. in mixtum) R Beg. 1 Cant., unlgus mestū Is A, mixtum T2E (mestum 8. I. m. 2) F1GHZ2 (in ras.) ST, m∗∗tum (ix a m. 2) K cf. PrOBe 3 innomeras T1 corr. m. 2 re∗eleuans (a eras.) P a morte cod. Arntz., de c cf. v. III 45 4 suscede pit C1L1Z1P1 discere K corr. m. 2 5 ∗∗ summo T non∗∗ deip. D sese parantibus Tt sparantibus E1, se∗sp. (t eras. uid.) F 6 difficilae T, deficile A uoluntas e 8 et T1 (ut uidetur) ABDO (sequitur ras. l uerbi) Z\' bcg Spir. Falbr., om. L1P1Z1, nam rell. ut—praestet Vonck. coni. cf. Pros. sub g indie. (m eras.) T quod natura negat totum se iudice praestat f 9 perque § penetrare (l -ni- m. 2) b camellnB T1A 10 pro] prae editt. pler. cum codd. rec. nequid TZ1 P nequiuit A dius T1 corr. m. 2 11 ferti.litate (1 eras.) T, altilitate coni. Bentleius (ef. emend. ad Cic. quaest. Tusc. p. 34) cf. Rem. posset BCEFGHS Reg. 1b1, possit rea. cf. Pros. )
- Caelestis regni ducentem ad limina callem,
- Ni genitor rerum (qui mundum lege cohercet
- Et nulla sub lege manet, cui condere uelle est,
- Quem frons nulla uidet, sed totum conspicit ipse)
- \'Hoc inpossibile est homini\' dixisset, \'at alto
- Possibile est ius omne Deo\', multisque molestum
- Diuitibus tandem faceret mitescere censum.
- Nam proprias bene tractat opes caeloque recondi
- Thensauros uult ille suos, ubi quidquid habetur
92