Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Vultibus et solam dispectans cernua terram.
  2. Quae Domino miserante iuges post octo decemque
  3. Membra leuat messes, caelumque ac sidera tandem
  4. Cernit et ardentem solis reminiscitur orbem,
  5. Totum erecta uidens: quia quos malus opprimit hostis
  6. Ima petunt, quos Christus alit sine labe resurgunt.
  7. Cumque dehinc populum sese in deserta secutum
  8. Vt typicus Moyses uerusque propheta uideret
  9. Antiquam sentire famem, maioribus actis
  10. Antiquam monstrauit opem, tunc alite multa
  11. [*](203 cf. Verg. Aen. X 782\t206\tcf.\tVerg.\tAen.\tIX 120 o 197 excussis\tA, expulsis ed. Lips.\toculus\tocul*s B adq* T atq; oculis ora A\tnouaui £ T t motauit A cf. Pros. 198 uerque B post lumen ras. in P surgunt] add.\t\' T* 199 morb° (bo a m. 2) T uetusto ~ A 200 tremi- is bunda A incurba A caduca T suppi, 2, cadutis A 201 dispectans TlAKPBZ, disspectans (i in e corr.) L, despectans rell. cf. Pros. cernula A 202 que miserante dno misserante A miserante deo\tFabr.,reserante deo Barth.\tiugis TKlL PZ, iuges rell. cf. Pros.\tdeclq;\tAF1\t203\tlauat\tcod. Arev. messis T, menses ABE {sed en ex corr.) LS Beg. 16 Cant., annos GH (1 messes s. I.\tm. 2)\tZ* (m ras.)\tB2{in ras.) T annos membra leuat K7 m ras. ac] ad TLl, et FGZ {in ras.) b i 204 cern (i a\tm. 2) L, cern Z\tet] ac b candentem A reministur T urbem ex urbis T 205 malos T oppremit T, oppmit A, obprimit KLZ hostis EG 206 imma B alet T labore surgunt T, labere s. (e, corr.) Z 207 sesese T sequentem g 208 ut—uerusque om. A tipicus BG Moses Aid. Fabr. al. que om. T pfeta A, ppha K, apheta P uiderit LiZ1 209 tum maioribus A a*ctis P, actas T1 210 ministrat T1 corr. m. 2, ministrauit A, instaurauit f aliti L multo\tBCFGEST Cant. cod. Arntz. sched. Poelm. )
    80
  12. Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit;
  13. Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplum
  14. Quinque dedit uictum per milia quinque uirorum.
  15. Cetera turba latet, numero nec clauditur ullo
  16. Maxima paruorum legio uel maxima matrum.
  17. Quodque magis stupeas, cophinos ablata replerunt
  18. Fragmina bis senos, populisque uorantibus aucta
  19. Quae redit a cunctis non est data copia mensis.
  20. Iamque senescentem calidi sub caerula ponti
  21. Oceano rapiente diem, cum pallor adesset