Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Sed domus Israhel (quia necdum nomine gentes
- Auxerat hoc omnes), caelorum dicite regnum,
- Daemoniis auferte locum, depellite lepram
- Functaque subductae reuocate cadauera uitae:
- Sumpsistis gratis, cunctis inpendite gratis.
- Ac uelut hoc dicens: ego uobis quippe ministris
- Seruandos conmitto greges, ego denique pastor
- Sum bonus et proprios ad uictum largior agros:
- Nemo meis ouibus quae sunt mea pascua uendat. [*]( 158 cf. Verge Ge. II 429 al. 160 cf. Verge Aen. XI 24 164 cf. Pseudo - Claud. App. p. 202 v. 20 165 cf. Iuvene. II 442 )[*]( 156 uersis dominus contraria cod. Arev. 157 daemonia T1 corr. m. 2, demone A uaeans AK (u add. m. 2), nacuas C audito T uoce formans EP 158 pius sanauit itis nec A proprius o T1 corr. m. 2, proprio D 159 discipulis L corr. m. 2 totis uirtutibus et simul V, tot eosque simul coni. Vonck., totosque simul coni. Wopk. inplens TAZ 160 tristis Tl corr. m. 2 expellite e f cod. Arev. pestis Tl corr. m. 2 161 domns] ns in ras. R2, — -I domui cod. Arntz. Ott. 2 Fabr. al. isrl TCBST, isrlh E qua (i a m. 2) L, quia (ia in ras.) Z nomina T1, munere Wopk. coni. n gentis T1 corr. m. 2, ge∗tes P gentes nomine A 162 hauserat T1 (ut uidetur, s ex x corr. m. 2) b, auserat AZ, auxerat (x in ras.) L, sanxerat Poelm. ed. Lips. hnc L1PZ1 omnis Tl corr. m. 2 163 daemuniis Tl, demonia A, demonia (i a m. 2) LPZ auferre PoeZm. lepri C a m. 2) T, 1 lepras G2 164 cunctaq; C Cant. Parrh. al. 165 asumpsisti (s a m. 2) E 166 ∗ac (h eras.) TZ, om. A uelnd A Tb 167 committo TA al., commito K gregia Tl corr. m. 2 168 propras T1 os corr. m. 2, propriis LPZ, proprio E s a m. 2 i agnos agros (stc) A, 1 agnos in mg. G2, agnos Sf 169 uindat T1KL1P1Z1)
- Haec in apostolicas ideo prius edidit aures
- Omnipotens, ut ab his iam sese auctore magistris
- In reliquum doctrina fluens decurreret aeuum:
- Qualiter ex uno paradisi fonte leguntur
- Quatuor ingentes procedere cursibus amnes,
- Ex quibus in totum sparguntur flumina mundum.
- Quisquis enim deitatis opus, quod non habet ex se
- Sed Domino tradente gerit, sub nomine puro
- Suscipiet, puro dispenset munere, possit
- Vt dispensator non ut mercator haberi
- Dauidisque modis uitam cantare futuram:
77