Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Iamque nouem lapsis decimi de limine mensis
- Fulgebat sacrata dies, cum uirgine feta
- Promissum conpleuit opus: uerbum caro factum,
- In nobis habitare uolens. tunc maximus infans
- Intemerata sui conseruans uiscera templi
- Inlaesum uacuauit iter: pro uirgine testis
- Partus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens.
- Quae noua lux mundo, quae toto gratia caelo?
- Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab aluo
- Processit splendore nouo? uelut ipse decoro
- Sponsus ouans thalamo, forma speciosus amoena
- Prae filiis hominum, cuius radiante figura [*]( 39 a. cf. Claudian. app. p. 201 (carm. pasch.) 43 cf. Iob. 1, 14 51 cf. Psalm. 18, 6 52 cf. Psalm. 44, 8 )[*]( re 38 sideum A, sideriQ F corr., siderium H, sydereum T inplet B T compleuit (mox om.) Parrh. honus ACF1 reremque Z 39 nascendo Reg.1 stup∗t L, stupit Z1 tensos Tl tinsos corr. m. 2, tenBos cum gl. plenos H, plenos CK1 (sequ. tensos) ST 40 gaudet1; T corr. m. 2, claaditque Burm. coni. sum A partem A 41 post nouem ras. uerb. in E decimi a. I. LZ labsis Z dej sub g limine A, limite (te corr.) E t limite in mg., liimine T, lumine eod. Arnts. Poelm. in mg. Fabr. al., fort. recte cf. Prot. 42 sacra" K diis T menses LZ foeta ADEF GPBS 43 pmiaum A factam est 0 (?) f Ald. tum G(?) infas TCМ\'f\'...245consecrans(\'"łCODse.r.uansinmg.)A infas T corr. m. 2 45 consecrans (x t conse∗r∗uans in mg.) A 46 inlessumq; A iter] opus P 47 clausam D et] om. A relingiuens A 48 in mg. LZ2 que Tl qua m. 2 gratia Beg. 1 Z 49 qui a K Uariae ex Maria corr. F* albo A 50 ipelendore K uelud A decore V Cant., decora Spir. Fabr. 51 thalamus T1 -os corr. m. 2 formas T 52 filii. TA (1 in ras.) Reg. 1 (w. 2) cg, natis (x filiis) r, natis filiis G, natis///// a .... L corr. m. 2, natis rell. radiente A, radiente K )
- Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris.
- O facilis pietas! ne nos seruile teneret
- Peccato dominante iugum, seruilia summus
- Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi
- Omnia qui propriis uestit nascentia donis.
- Obsitus exiguis habuit uelamina pannis;
- Quemque procellosi non mobilis unda profundi,
- Terrarum non omne solum, spatiosaque lati
48