Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Quae mandere patres, natorum horrescere dentes
  2. Donaretque suis semper placatus, ut unde
  3. Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem,
  4. Et uelut e spinis mollis rosa surgit acutis
  5. Nil quod laedat habens matremque obscurat honore:
  6. Sic Euae de stirpe sacra ueniente Maria
  7. Virginis antiquae facinus noua uirgo piaret:
  8. Vt quoniam natura prior uitiata iacebat
  9. Sub dicione necis, Christo nascente renasci
  10. Possit homo et ueteris maculam deponere carnis.
  11. Haec uentura senes posquam dixere prophetae, Angelus intactae cecinit properata Mariae: