Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Protinus ergo uiros ex piscatoribus aptos Humanas piscari animas, quae lubrica mundi
  2. Gaudia sectantes tamquam uaga caerula ponti
  3. Caecaque praecipites tranant incerta profundi,
  4. Discipulos iubet esse suos talesque supernae
  5. Conciliat uitae, quos non uentosa loquendi
  6. Gloria nec uana de nobilitate superbus
  7. Sanguis alat sed fama tacens, humilique refulgens
  8. Mente nitor caelo faciat de plebe propinquos.
  9. Namque stulta potens elegit et infima mundi
  10. Fortia confringens Deus et sapientia perdens.
  11. Quin etiam celerem cupiens conferre salutem
  12. Orandi praecepta dedit, iudexque benignus
  13. Indulgenda peti breuiter iubet, ut cito praestet,
  14. Sic dicens: orate patrem, baptismate nostrum,
  15. Iure suum; propriumque homini concessit honorem
  16. Et quod solus habet cunctos permisit habere.
  17. [*]( 220 piscatori∗∗b: (is eras.) A vera. om. Reg. 4 221 piscare b qui c 222 sectantis T1 eorr. m. 2 cerola L, quernla A uada caerula Cellarius 223 caecaqaae (a exp. m. 2) T praecipitis I TE2PR2VΥb, praecipites L tranant T, tranunt(?) A, tranent Reg. 4, -a2- in ras. L 224 post iubet ras. 1 uerbi in M talisque Zl 225 concilia Z corr. m. 2 uentnsa T, uentnosa Â, uentosa in ras. S* 226 gratia (A gloria in mg.) A Buperbos L 227 a alit LZ 228 facit A de.plebe (b eras.) A propinquos T1 corr. m. 2 229 nam qui A, n. qui. (a eras.) F, namq∗∗∗ B, n. quoque ed. Lips., n. quae Fabr. Cell. al. q1 namstulta S stnlta] infirma Fabr. eliget T 230 post v. 231 in T con- 4 fungens (u, d a m. 2) E, constringens d prodens 0 fort. a m.1 231 caelerẽ ( a m. 2) T, celebrem P confer.re (e eras.) E 232 precepta T indexque Vonck. coni. 233 petit (exp. m. 2) T pnit A iubat Fl corr. m. 2 caeto T prestet (e, a m. 2) T 234 in bapt. cod. Arnts. babtismate A uestrum ed. Lips. 236 in mg. adi. T2 permissit A haberae A ...R. NOSTER QVI ES IN CAELIS T cum rtll. (PATER), incipit oratio dominica Pater ect. A )
    60
  18. Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipso
  19. Iam fratres nos esse decet nec origine carnis
  20. Germanum tractare odium, sed spiritus igne
  21. Flagrantes abolere doli monumenta uetusti