Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Haec eadem non semper agat, qui saxea terrae
  2. Viscera frugiferis animans fecundat aristis
  3. Et panem de caute creat. hac ergo repulsus
  4. Voce prius hominem non solo uiuere pane
  5. Sed cuncto sermone Dei, labefactus et amens,
  6. Altera uipereis instaurans arma uenenis
  7. Cum Domino montana petit cunctasque per orbem
  8. Regnorum monstrauit opes: haec omnia, dicens,
  9. [*]( 177 cf. Verge Ge. I 122 )[*](f re 171 que T, qui ex quae K uelle r caret (re a m. 2) T uacato T, cato A 172 ueoce A tripliciq; B ex] om. A probatus B, uocatur bl corr. m. 2 in mg. 173 natos T 1 num 174 quo∗ (d eras.) Z honorauerit ADI* (in mg.) ELGH Cant., orauerit felu (o in ras. m. 2) C honorau unū F\' 175 adq- T 176 sinium T corr. m. 2, ieuu∗um (i eras.) D, geiun∗um E, ieun.um (i eras.) HZ 177 ⌇sidiis (insi in mg. add. m. 2) T temptatur T ad.it (i eras.) Z arte P 178 j allacis T1 corr. -ces et in mg. add. fal m. 2 dapis P1 corr. m. 2 inquid TELZ 179 cerneres corr. in cerneris K, crederis c dei s. I. K2 180 pan∗∗ P 181 sax∗ea F, saxa (a2 in ras., e a m. 2) Z haec non semper 181sai.eaF,asza(a,inras.,e a m. 2) Z haec nonsemper agat Dominus Poelm. (corr. in mg.) 182 uistera T1 ; tiferis r, frugiferi.s P, fructiferis e Spir. Fabr. al. foecondat A, fecunda P areetis T, arrestis A 183 cau.te E1 haec T\' corr. m. 2 184 solum AG1H1Υ1 panem (m expunx. m. 2) T 185 iuncto g labefactns] b corr. T amans Fl, mestus A 186 uiperis B A instauras G arma uenenis] T2 lubricus artis a m. 1 cf. in 189 187 cunctaque (s a m. 2) L )
    57
  10. Me tribuente feres, si me prostratus adores.
  11. Quantum peruersus, tantum peruersa locutus:
  12. Scilicet ut fragilis regna adfectaret honoris
  13. Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandum
  14. Pronus adoraret, cuius super aethera sedes,
  15. Terra pedum locus est, quem nullus cernit et omnis
  16. Laudat in excelsis submissa uoce potestas.
  17. Christus ad haec: tantum Dominum scriptura Deumque
  18. Iussit adorari et soli famularier uni.
  19. His quoque deficiens congressibus audet iniquus
  20. Ter sese adtollens animo perstare superbo,
  21. Terque uolutus humo fragili confidere bello.