Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Emicat aula tholis, ubi dantur digna petenti,
  2. Quaerentem spes certa manet, claustrisque remotis
  3. Peruia pulsanti reserantur limina cordi.
  4. Hic est ille lapis, reprobum quem uertice gestat
  5. Angulus atque oculis praebet miracula nostris:
  6. Cuius onus leue est, cuius iuga ferre suaue est.
  7. Per digesta prius ueteris miracula legis
  8. Rettulimus, sancti coniuncto Spiritus actu
  9. Quae Genitor socia Nati uirtute peregit.
  10. Per digesta rudis necnon miracula legis
  11. Dicemus, sancti coniuncto Spiritus actu
  12. Quae Natus socia Patris uirtute peregit,.