Carmen Paschale

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885

  1. Coepit amare famem; rabies mollita furorem
  2. Deposuit saeuisque in faucibus ira quieuit,
  3. Et didicere truces praedam seruare leones.
  4. Dic ubi sunt, natura, tuae post talia leges,
  5. Qui totiens tibi iura tulit? qui tartara iussit
  6. Translatum nescire uirum, sterilemque marito
  7. Fecundauit anum, sacram praecepit ad aram
  8. Sponte uenire pecus, muliebres transtulit artus
  9. In simulacra salis, ramos incendia passos
  10. Non ardere dedit, uirgultum soluit in anguem,
  11. Per pelagus siccauit iter, mirabile nimbis
  12. Manna pluit, saxo latices produxit ab imo,
  13. Quadrupedem fari plano sermone coegit,
  14. Suspensis rapidas elementis distulit horas,
  15. [*]( 216 mitis aacr T facta.. (s ? erag.) E uirns T1 corr. m. 2 nae E artusos Z corr. m. 2 217 cepit AP rabiis T1 corr. m. 2 218 saeuisque] quae s. I. T\' fort. recte om. cf. de Sed. uit. et scr. p. 110 in] s. 1. LZ2 219 dedicere TA (di ex du?) L1Z1, <Ii dicere F edidicere Aldhelmus Recapitulatio T (in mg.) S kr t 220 naturę Z potalia A, postalia E (t a m. 2) legis T 221 qai (f a m. 2) rPZ, 110 quotiens (corr. m. 2) L, quis GDE2 (s in ras.) FGΗΚΥ sed cf. Fros. et Petron. c. 58 Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non mouetur; qui de nobis crescit et minor fit. toties o ΓΑΕR, ties K, toties S posi tulit ras. in r quis CDRS tbartara E 222 stirilemque Å, sterelemque K, steriliq; B maritd ex -to fecit T7 223 foecundanit AT, fqcundauit K percepit (erce in ras. m. 2) T praecepit a m. 1 fuisse uid., precepit K sacraq; pcipit A 224 muliebris T 225 passus T1 corr. 9 p m. 2 226 angem (n a m 2) rK anem A 227 pelagos T1FKL1Z1, pilagus A mirabile ex mirauilae(?) T\' nymbis TE, nimbis ex nimbris A, mymbis F1 228 laticis T\' corr. m. 2 imo] icto coni. Arntz. 229 quadrupedum rl corr. m. 2, quadripedem AB, quadrupidem Z\' plano (o tn ras. 2 litt.) T, pleno Spir. al. ut ap. Yerg. Ge. I 388 230 aelimentis T (le corr. m. 2), elimentis AZ1 koras (h a m. 2) LZ )
    33
  16. Per uolucres hominem pasci dedit atque coruscis.
  17. In caelum transuexit equis, iam morte grauato
  18. Adiecit tria lustra uiro, praedonis in ore
  19. Naufragio fundauit opem, flagrante camino
  20. Seruauit sub rore pios, per pascua regem
  21. Pauit ut hirsutam pecudem, rictusque leonum