Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

cum ergo ad iudicium dei ueneris, iure inputare ieiunium tuum poteris dicens: ieiunaui, domine, et abstinui ac diu me ab omnium deliciarum fruge suspendi. et res hoc probat: ecce enim nunc heredes mei de meo afluunt, inmensarum diuitiarum copiis exabundant.

et ut aliquid etiam de euangelica lectione praesumas, hoc quod saluator dixit de illo diuite, potes et tu de heredibus tuis dicere: induuntur : purpura et bysso et epulantur splendide, incubant defossis a me talentis, premunt argenti et auri congestas strues, materiam quoque his uoluptatum omnium praeparaui, distenduntur deliciis a me relictis.

ego diu abstinui, ut nunc illi ebriarentur. crapula est illorum frugalitas mea. natant [*]( .1 Ezech. 9, 6 3 Matth. 25, 41 23 Luc. 16 ) [*]( 1 domo ex domum corr. m. 2 B alibo A ei om. B 4 diabulo AB at ex ad eorr. m. 2 B ad ^ -5 forgitS A 9 scribtura A 16 paois ex panes corr. m. 2 B 20 diliciArum A : 22 affluunt ex aflnunt corr. m. 2 B exhabandant A . 23 aliquit add. 8. l. m. 2 etiam A 25 epolantur A . epul. quotidie ed. Baluzius 28 diliciis AB ut] et A. )

311
tricliniorum redundantium pauimenta uino, Falerno nobili lutum faciunt, mensae eorum ac toreumata mero iugiter madent, semper uda sunt. luxuriant in peristromatis, quae ego feci, fornicantur in sericis, quae reliqui. et cum haec omnia pro te dixeris, quomodo non aeternam a Christo remunerationem mereri poteris, cui in talibus sanctis tantarum deliciarum copiam praepararis?...

VII. 0 quanto melius, quaecumque illa es, quanto melius et salubrius pauper fueras et egestuosa quam diues; paupertas enim te deo insinuare potuisset, diuitiae ream esse fecerunt. rectius ergo per indigentiam salua fueras, quam per opes tuas et te et alios praegrauasses, te scilicet, dum male aliis relinquis, alios, dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male possident et post se male aliis derelinquunt.

si uis ergo, quaecumque illa es, si uis tibi esse consultum, si uis aeternam habere uitam et cupis uidere dies bonos, relinque substantiam tuam indigentibus sanctis relinque claudis relinque caecis relinque languentibus: sint facultates tuae alimenta miserorum sit opulentia tua pauperum uita, ut illorum refrigeria praemia tua sint ut illorum refectio te reficiat. si enim illi de tuo edent, tu saturaberis: si illi de tuo biberint, tu sitis tuae aestum ardoremque restingues: te illorum uestitus uestiet, te illorum apricitas delectabit.

non ergo nile ac despicabile putes, si substantiam tuam miseris atque egentibus derelinquas: Christum in illis facies heredem. et quid dicam de Christi nomine? Christum quidem heredem facis, sed tu hereditatis emolumenta percipies. quaecumque enim Christo reliqueris per Christum omnia possidebis.

sed haec tu, ut reor, friuula [*]( 1 pauimenta ex -tum corr. m. 2 A 2 mensa B 4 fumicantur A 6 diliciarum cupiam A 10 diuiti. aeream A 13 ipsi nsn cum Baluzio Halmius ipsius nsn AB innmanissimo (sic) ex inmaniss. corr. m. 2 A 16 relinque laagnentibus post relinque caecis habet B(b) ; in A eadem post sanctis quidem extant sed additis tranpositionis signis (quod Halmius non adn.); quare transposuimus 20 de tno illi ante edent sed additis transpositionis signis B 21 satoraberiB A 23 dispicabile A putas B 26 facies ed. Baluzius 28 frinula A frinola ex frinula corr. m. 2 B )

312
esse iudicas et quasi somnia quaedam ac deliramenta contemnis; non enim credis Christum uera dixisse. et res probat nequaquam te ei credere; nam qui mandata eius nec in postremis facis, aut nulla esse omnino aestimas aut falsa esse condemnas. in quo quidem lugere omnes sanctos ac flere conuenit, nulli te et alios tui similes, nulli minus quam Christo credere.

si tibi quicumque ex cauponibus quid promitteret, fidem promittenti non abnegares: si mutuum a te quippiam propola aut salgamarius postularet, redditurum eum non diffideres quae dedisses: mendacibus denique interdum atque periuris, cautione facta et dato fideiussore, res creditur.

Christus tibi et fidelissimam cautionem et fideiussores optimos dedit, cautionem scilicet in euangelio fideiussores apostolos suos, et si id parum est, patriarchas prophetas martyres suos totam denique diuinarum seriem litterarum: et non credis ei nec fidem commodas ? quem, rogo, tam prodigum inter homines ac tam miserum inuenire possis, cui fidem sub tot fideiussoribus denegares? das itaque res tuas diuiti et egenis negas, das luxuriosis et negas sanctis, das cuicumque fortasse perdito et negas Christo. prout ergo iudicasti sic iudicaberis, sicut elegisti sic recipies: non habebis cum Christo partem, quem despexisti: cum his habebis, quos praetulisti.

VIII. Sed dicit fortasse aliquis ex infidelium numero, noa dignam esse causam quae uel deum moueat uel homines in aeternum periculum trahat. scio quidem quod omnes rei ueniabiles putant semper reatus suos, nam et furta furibus leues culpae sunt et innocua ebriosis uidetur ebrietas et apud inpudicos fornicatio scelus non est, quia nullum omnino tam grande crimen est, quod non cuius facinore committitur eius [*]( 1 diliramenta AB 7 promitteret ex promitterit corr. m. 2 Å promitterit B 9 propula AB salgamentarius ed. Baluzius diftidereal desideres 8. e paenult. scr. m. 2 ra B 11 periuriis A 15 seriem] of. adn. crit. ad p. 169, 26 17 posses B 19 luori- OBis A 21 elegisti scripsimus: eligia A eligis - elegis corr. m. B B (elegeri. b); cfr. nos Site.-Ber. p. 36 22 dispaxisti A deep. ex disp. corr. m. 2 B quos ei B Hahnius ei om. d(p). )

313
sententia subleuetur.