Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

aut cum iudex et uiuorum sit deus et mortuorum, quae ei spes in dei iudicio esse poterit, qui eum etiam moriens iudicio suo spreuerit, a quo est statim mortuus iudicandus? et ideo, ut scriptura diuina ait, in quo iudicio iudicat, in eo iudicabitur de eo, hoc est: quo iudicio iudicat de deo, eo ipse iudicabitur a deo, neque iniquum putare poterit, si eum cunctis in futuro dominus postposuerit, qui in praesenti deum cunctis ipse postponit, nec queri, si eum [*]( 9 Ezech. III 20 14 Hebr. 2, 2 24 Mattb. 7 ) [*]( 1 euanescant ex -scat corr. m. 1 A et intereant cum b scripsimus: intereant AB intereantque cum p Halmiua 4 affinibus ex adf. corr. m. 2 AB 5 nullum-praeponi A in marg. habet m. 2 6 omni s. scr. no m. 2 A 9 profeta A 14 omni s. scr. 8 m. 2 B inobydientia B et s. y scr. e m. 2 A (stc) 16 effngiemas ex -amus corr. m. 2 B 18 cũ ex cur corr. m. 2 B \'20 dispicit A desp. ex disp. corr. m. 2 B 24 scribtura A ait diuina B 28 quaeri AB sed B corr. m. rec. queri potest et sic ed. Baluzius_ )

305
omnibus deus aestimet damnabiliorem, cum ipse omnibus deum \' . aestimet uiliorem.

III. Sed dicit aliquis non se hoc animo ista facere, quo aut contemnat deum aut uilem putet, sed quo uel amet eos, quos heredes instituit, uel honoret. adquiescamus hoc ita esse : omnibus ferme etiam aliis flagitiosissimis et criminosissimis reis excusatio ista suppetit. nam dicere et fornicatoribus licet non se hoc animo fornicari, quo deum spernant, quia calore corporis atque infirmitate uincantur. et homicidae id adfirmare . possunt, non se contemptu dei humanum sanguinem fundere: uel odio enim se uel cupiditati tantum scelera praestare.

sed quid prodest malis: haec excusatio, cum scilicet nihil intersit, qua ae quispiam dicat peccare causa, cum sit omne peccatum diuinitatis iniuria? adquiescamus tamen, ut supra. dixi, hoc . ita esse, nec ex contemptu dei res suas quempiam alii magis quam deo tradere, sed uel honore heredis sui se ad hoc trahi uel certe amore conpelli. sed quid facimus, quod hoc ipso magis incuria dei probatur atque contemptus?

si enim, o quisquis es, per id, quod heredibus tuis uel quibuscumque res proprias derelinquis, et honorare te eos indicas et amare, deum utique, cui non relinquis, nec honorare te indicas nec amare. ac per hoc quidquid pro te dixeris contra te est et ad contemptum atque a.d contumeliam dei pertinet amor et honorificentia ceterorum.

cum enim aliis ideo relinquas, quia eos honora, deum, cui non relinquis, utique non honora: cum aliis ideo relinquas multa, quoniam amas, deo ideo non . relinquis profecto, quia non amas. ecce enim adsistit tibi morienti atque testanti homo pariter ac deus. res aperta est et non dubia: quem elegeris, praetulisti. si in uno est honor solo, necesse est in alio inueniatur esse despectio. si homo, qui praefertur, gaudet se a te diligi, necesse est ut se doleat [*]( ,1 dampnabiliorem B 3 quo ut condemnat (stc) A 8 qao deum Rittershusius : quod deum AB; cfr. u. 3. 4 sed qma ed. Baluzius 10 fnndere, uel odio sed cupiditate tantum (cum b) ecl. Balueius 12 haec om. B 15 contemta B 18 iniuria malebat Mittershusius 20 propriis B 23 adq; A 30 dispectio A-) [*]( VIII. ) [*]( 20 )

306
deus, qui praetermittitur, non amari.

sed putas deum uidelicet munificentia hominis non egere, et ideo, quid necesse est, inquis, ab homine ei quippiam tribui, qui ipse cuncta omnibus dedit? utrum egeat munificentia nostra dominus an non egeat, aut quomodo uel egeat uel non egeat iam uidebimus. interim, quia ab eo cunctis cuncta praestari etiam tu negare non ausus es, hoc dignior est absque dubio largitate nostra, quia nobis ipse ante largitus est. hoc iustius ei officiis respondere temptamus, quo beneficiis illius magis inpares sumus.

nam et natura ipsa hominum consuetudoque communis hac quasi generali cunctos lege constringit, ut a quibus aliquid liberalitatis accipimus, plus eis gratiae debeamus: artat quippe nos ad retributionem dati accepta largitio. ante usum enim ac munificentiam liberalitatis alienae liber est quispiam, beneficiorum faenore non grauatus. - coguntur autem omnes ipsa conscientia sua ad repensationem uicissitudinis, postquam esse coeperint debitores.

ita ergo et deo hoc maiora debemus, quod ab eo cuncta percepimus, et hoc respondere beneficiis illius minus possumus quod ei etiamsi quae debemus redhibere cupiamus, tamen de suo reddimus. ac per hoc non est quod placere sibi quisquam. largitione sua debeat. sicut sua non sunt cuncta, quae a domino suo accipit, sic sua non sunt cuncta quae reddit. et ideo perfidiae quidem poena debetur ei, qui negauerit deo quae sunt sibi ab eodem commodata, inputare autem largitionem non potest, qui reddiderit accepta..

IIII. Sed deus, inquis, non eget tetributione. nihil minus quam ut non egeat. non eget enim iuxta potentiam suam, sed eget iuxta praeceptionem suam: non eget secundum maiestatem suam, sed eget secundum legem suam, et in ipso se quidem non eget, sed in multis eget: non quaerit in se [*]( 5 uel egeat om. A 6 cuntis A 9 quo scripsi (conl. u. 18: hoc respondere beneficiis illius minus possumus): qao a A quod B quia Halmius 11 a quibus ex aliquo (non ex aliquibus) corr. m. 2 B 12 ei B 14 libertatis B(b) 19 redibere AB 21 quisquam ex quispiam corr. m. 2 uel 1 A )

307
munificentiam sed in suis quaerit, et ideo non eget quidem iuxta omnipotentiam sed eget iuxta misericordiam: non eget : deitate pro semet ipso sed eget pietate pro nobis., quid enim dicit ad pios ac largos dispensatores deus? uenite, benedicti, possidete regnum patris mei, quod uobis paratum est a constitutione mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et alia in hunc modum. et ne hoc causae, de qua nunc loquimur, parum forsitan uideretur, adiecit rerum diuersitatem, auaris et infidelibus dicens: ite maledicti in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius: esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non dedistis mihi bibere:

ubi sunt qui dicunt dominum Iesum Christum officio nostrorum munerum non egere? ecce et esurire se pariter et sitire et algere commemorat. respondeat quilibet horum, . si non eget qui esurire se, queritur, si non eget qui se sitire testatur ? ego plus addo aliquid, Christum non solum egere cum ceteris sed plus multo egere quam ceteros;