Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ideoque iuxta apostolum unus quisque sarcinas suas cogitet, quia unus quisque hominum sua onera portabit. flammae infelicium mortuorum diuitiis non refrigerantur heredum. diues ille in euangelio, qui purpura induebatur et bysso, absque dubio qui locuples in hoc saeculo ipse fuerat, etiam heredes suos morte ditarat. sed nequaquam hoc ei proderat, quod opibus ac talentis eius germani diuites incubabant, et ille guttam refrigerii inpetrare non poterat. illi erant in abundantia sed ille in egestate, illi in gratulatione sed ille in dolore, illi in diuitiis sed ille in tormentis, illi fortasse iugiter in luxuria sed ille semper in flamma.

0 infelix et miseranda condicio! bonis suis aliis praepararat beatitudinem sibi adflictionem, aliis gaudia sibi lacrimas, aliis uoluptatem breuem sibi ignem perennem. ubi erant tunc adfines ubi propinqui, ubi uel filii, si habuerat, uel germani, quorum meminerat et quos certe tanto amore dilexerat, ut eorum ne in supplicio quidem positus obliuisceretur ? quid ei proderant quid suffragabantur ?

torquebatur infelix et opes suas aliis deuorantibus ille refrigerii guttam ardens petebat et inpetrare non poterat. et hoc, si quid addi ad poenam potest, per illum sibi tribui postulabat, quem aliquando contempserat, per illum, qui in pure ac sanie conputruerat, per illum, cuius faetorem ac squalorem longe [*]( 9 Luc. 16 ) [*]( 1 fiiiis B patriis ex patris eorr. m. 2 A .2 afluunt (sic) AB cf. §. 50 et II 48 sempiternas te B -7 unusq; s. scr. m. 2 uel 1 quis A 14 illi erant ex ille erant eorr. m. 2 A 16 loxorta A 17 & s. scr. m. 2 ac A ac B Halmius 18 praeparat B praeparauit (cum b) ed. Baluzius 20erant ex erat corr. m. 2 Å affines ex adfines corr. m. 2 AB 21 si] sibi 8. scr. m. 2 quos B quos ed. Balueim (si quos alii) 25 et om. B 27 pure a. scr. m. 2 lue (i. 9. puluere) A 28 cius (sic) a )

285
refugerat, qui membrorum suorum ulceribus canes pauerat, quem scatentes uermium globi etiam intra recessus peresi corporis exararant. o grauis nimium et lugenda condicio!

pauper beatitudinem emit mendicitate diues supplicium facultate: pauper, cum penitus nil haberet, emit aeternas diuitias egestate. o quanto, has facilius tam multa rerum possessione diues potuerat conparare, qui inter tormenta aestuans et inter supplicia proclamans: pater, inquit, Abraham, miserere mei et mitte Eleazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. non horrebat tunc scilicet diues ille Eleazari quondam pauperis manum nec dedignabatur auxilium: inseri eius digitos ori suo et mitigari intolerandas faucium flammas illius pridem faetidae ac squalentis manus munere postulabat. o quanta rerum mutatio facta fuerat! tangi tunc ab eo desiderabat, quem etiam uidere ante despexerat.

.XII. Haec ergo diuites cogitent, qui redimere facultatibus suis nolunt, ne ista patiantur. diues fuit ille, de quo nunc loquimur, diuites sunt et isti, ad quos nunc loquimur. unius sunt nominis: caueant ne sint etiam condicionis unius. non liberabunt enim filii diuites parentes reos, nec restinguet flammas miseri testatoris deliciis afluentibus opulentus heres. durum est ab aliquo filiis ac propinquis parum relinqui:

multo est durius in aeternitate torqueri. opinor enim diuitem illum, cum torqueretur, non tantum delectabant opes heredis . sui quantum angebant tormenta corporis sui, non tantum [*](8 Luc.16, 24) [*]( 5 paenitus A 8 inquit ex iuquid corr. m. 2 B 9 ∗l∗azarum eras. bis lit. e sed ita ut non omnino euanuerit A lazarum B, item paulo post ∗l∗azari et lazari 11 orrebat B 13 eius inseri signis transpositionis additis B intollerandas B 14 foetidae (sic) A faedę s. scr. m. 2 ti B 16 tanti B dispexerat AB 18. 20 diuites- loquimur post sunt nominis habet A sed signis transjpositionis m. 1 et m. 2 s. unius scr. b, s. diuites a lit. 21 conditionis hic A 23 diliciis ailuentibus AB cf. paulo post et II 48 opu-. lentus ex -tibus corr. m. 2 B heres ex heredes corr. m. 2 A )

286
delectabat quod heres suus bene epulabatur quam angebat quod ipse male cruciabatur, non tantum delectabat quod heres suus in exquisitis deliciis afluebat quam angebat quod ipse intolerandis ignibus defluebat, non tantum delectabat quod heres suus pascebat parasitos et helluones copiis suis quantum angebat quod ipse pascebat flammas medullis suis.

et puto, si quis ei tunc optionis copiam praestitisset, utrumne mallet diuites heredes suos esse an se in miseriis tormentisque non esse, uoluerat profecto illos omnibus bonis alienari, dummodo ille posset malis omnibus liberari, uoluerat offerre omnia quae possederat, dummodo euaderet quae perferebat, uoluerat cunctam illam substantiam quam habuerat temporales argenti et auri thesauros pro se dare, ut iuges suppliciorum inmortalium cruces et perenne illud incendium superiecta, si quo modo posset, diuitiarum suarum mole restingueret et exundantes ignium globos opposita ingentium facultatum inmensitate prohiberet.

et quid dicam uoluisse eum, ut interminabile illud malum redimeret facultatibus suis? plus dico aliquid: uoluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset sibi in flammis situs unius saltim horae requiem conparare. desiderans enim ad mitigandas faucium flammas uel tinctum aqua pauperis digitum quomodo non quantolibet pretio mercari requiem praeoptauerat, qui paruam refrigerii guttam tam magno ambitu postulabat?

sed iam ista quid proderant aut quid iuuabat miserum quod tunc pro se offerre omnia uolebat, qui male ante noluerat? uel quid tunc proderat quod dare cuncta cupiebat, quae iam amiserat, qui nihil tunc pro se dederat, quando omnia possidebat? sera quippe, ut ait in scripturis spiritus sanctus, sera est paenitentia mortuorum. quomodo? [*](1 quam] quantum ed. Baluzvus 2 heres (ex heria corr. m. 2) suis A 3 diliciia afiuebat AB 5 heres ex heris iterum corr. m. 2 A 6 puto ex puta corr. m. 2 A 10 possit A posset ex poscit corr. m. 2 B (b) 11 possederat ex possiderat corr. m. 2 AB (possideat 8. scr. e et r 6) 15 possit A posset ex possit corr. m. 2 B 19 posset B et corr. ex possit A 20 saltem ex saltim corr. m. 2 A 22 praetio A 27 amisserat A 29 quo A qu5 (uo punct. et 8. scr. m) B quomodo ed. Baluzius )

287
non est enim, inquit ad deum patrem sermo diuinus, non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?

excludi penitus a confessione peccati peccatorem mortuum protestatur nec posse esse quemquam postea dei memorem, qui in hac uita sui fuerit oblitus. adeo omnis ei spes penitus absciditur et omnis uitae aditus obserate, ut, cum una sit reo salutis uia preces ad deum fundere et caelestem misericordiam incessabiliter orare, etiam hac peccator letiferae obliuionis animaduersione damnetur, ut ei nec memoria quidem dei, a quo sperare debeat. relinquatur.