Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

cum enim ipsae, ut legimus, extinguendas fore lampadas suas reformidarint, habebant profecto aliquid quod uerebantur extingui. nec falsa opinio metuentium fuit: extinctae siquidem et obcaecatae sunt. nihil enim profuit illi integritati quod in ea lumen uirginitatis apparuit, quia substantia olei non suppeditante defecit. ex quo intellegimus id, quod parum est, quasi nihil esse: quia non satis prodest ilico extinguendum lumen accendi nec iuuat aliquid inlucescere, quod in ipso ortu habeat occasum, et ad hoc tantummodo initium habere uiuentis, ut possit initium habere morientis.

plena itaque lucerna opus est, ut lumen possit esse diuturnum. nam si in lychnis ipsis, quibus ad breue tempus utuntur homines, languescit lumen ac deficit, nisi oleum large fuerit infusum, quanta tibi, quaecumque illa es, quanta tibi olei abundantia opus est, ut lucerna tua luceat in aeternum? nemini itaque ad uitam perennem sat est, si putet se habere quod non habet; stultae enim praesumptiones perditionis causae sunt non salutis: nam qui se, inquit apostolus, existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit.

nisi forte tibi, quaecumque illa es, renelatus a deo modus sit largitatis et praescriptos a spiritu sancto donandi. terminos habeas, quos excedi piaculum putes, ac transgressionis quodammodo genus iudices, si religiosior fueris quam a deo esse iubearis. si ita est, non prohibeo quin utaris scientia a diuinitate concessa. quodsi tam falsum est hoc quam friuulum, quae insania est, ut non quanta potes omnino facias per cautam et timidam prouisionem, cum ignores penitus quid tibi conpetat ad salutem? [*]( 19 Gal. 6, 3 ) [*]( 5 illi ex ille corr. m. 2 B 6 substantia B 7 sabpeditante B (in A m. 2 suppedit. ante defecit mutavit in suffecit sed ante defecit) 8 illico A 9 inlucessere B 10 occa.sum A 11 poBsint AB \' 13 lyghnis AB 14 defecit AB 17 se ex esse corr. m. 2 B 24 iudices bp: iudices ex iudicis corr. m. 2 B iudicas ex iudicis corr. m. 2 A 26 friuolum ex friuulum corr. m. 2 AB )

257

VIllI. Superest de ministris et sacerdotibus quiddam dicere, licet superflue forte aliqua dicantur. quidquid enim de aliis omnibus dictum est, magis absque dubio ad eos pertinet, qui exemplo esse omnibus debent et quos utique tanto antistare ceteris oportet deuotione quanto antistant omnibus dignitate. quid est enim aliud principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine nomine, aut quid est dignitas in indigno nisi ornamentum in luto? et ideo cunctos, qui sacri altaris suggestu eminent, tantum excellere oportet merito quantum gradu.

si enim uiris in plebe positis et mulierculis ipso sexu infirmioribus talem ac tam perfectam deus uiuendi regulam dedit, quanto utique esse illos perfectiores iubet, a quibus omnes docendi sunt, ut possint esse perfecti, et quos tam magni esse exempli in omnibus deus uoluit, ut eos ad singularem uiuendi normam non nouae tantum sed etiam antiquae legis seueritate constringeret? nam licet decretum uetus largam cunctis ampliandarum opum dederit facultatem, omnes tamen leuitas et sacerdotes intra certum habendi limitem coartauit, quos scilicet neque segetem neque uineam neque ullum omnino fundum habere permisit.

ex quo intellegi potest, an ea nunc deus noster uelit in euangelio uiuentes clericos suos mundanis post se heredibus derelinquere, quae adhuc in lege positos ne ipsos quidem uoluit possidere. unde est quod eis saluator ipse in euangelio non ut ceteris uoluntarium sed imperatiuum officium perfectionis indicit. quid enim eum laico illi adulescenti dixisse legimus? si uis esse perfectus, uende quae habes etda pauperibus: quid autem ministris suis ? nolite, inquit, possidere a urum neque argentum neque pecuniam in zonis [*]( 26 Matth. 19, 21 28 Matth. 10, 9 ) [*]( 4 ante stare AB sed statim antistant d antestant ex antistant corr. m. 2 B 5 post dignitate add. p et edd. ante Halrrvium: nihil eet enim tnrpiua quam excellentem esse quemlibet culmine et despicabilem uilitate 7 nomine scripsi cum Hartelio: homine ABHaimifus 11 ipso sexu] ipsa faece (cum b) ed. Baluzius 21 noster p : non A non eocpunctum B (Offlmno deest in b) 26 aduliscenti A. 27 habes ex habis corr. m. 2 A 28 inquid B ) [*]( VIII. ) [*]( 17 )

258
uestris: non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam.

uidete quanta sit inutroque hoc dei sermone diuersitas. laico dixit si uis, uende quae possides, ministro autem nolo possideas. sed et hoc parum existimauit, ut possessionem ei substantiae amplioris auferret, nisi etiam peram ipsam acturo iter longum apostolo sustulisset et unius eum tunicae singularitate multasset. et quid postea? nec hoc satis est. nudis quoque insuper seruos suos lustrare pedibus orbem terrarum iubet et calciamenta plantis gelu rigentibus tulit.

quid dici amplius potest ? pedum de apostoli manu rapuit et peragrantibus uniuersum mundum ministris suis usum unius uirgulae non reliquit. et post haec parum est successoribus eorum, id est leuitis ac sacerdotibus, tanta diuinarum rerum administratione fungentibus, si ipsi tantum diuites fuerint, nisi etiam heredes diuites derelinquant. erubescamus, quaeso, hac infidelitate. sufficiat nobis quod uidemur usque ad uitae terminos deum spernere: cur id agimus, ut contemptum ipsius etiam post mortem extendamus?

diximus de personis atque officiis singulorum et haec omnia ideo, quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut non debere se sicut ceteros mundiales substantiam suam domino aut certe minus debere arbitrarentur, cum utique hoc magis debeant, quia seruus, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulet multis, qui autem nescit, uapulet paucis.

religio autem scientia est dei, ac per hoc omnis religiosus hoc ipso, quod religionem sequitur, dei se uoluntatem nosse testatur. professio itaque religionis non aufert debitum [*]( 23 Luc. 12, 47 ) [*]( 1 tunicas habeatis ed. Baluzim 5 ut] et B si ed. Baluzius 7 multa m fin. lin. add. m. 2 sset quae eaedem litt. initio seq. Im. erasae sunt A multa*et B (multo fiet b) 10 gelu**gentibus add. in ras. al m. 2 A pec∗∗∗ eras. lum sed ita ut non prorsus euanuerit et s. scr. m. 2 cunia d pedum punct. et in mg. add. m. rec. peram B peram ed. Boiuzius (pedum b) 12 relinquit punct. n B 15 relinquant ed. Baluzius 16 hanc infidelitatem B 20 religionis professe B 22 arbitrantur ed. Baluzius (certe in ed. quarta) 25 omnis ex omnes corr. m. 2 B 26 se om. B )

259
sed auget, quia adsumptio religiosi nominis sponsio est deuotionis, ac per hoc tanto plus quispiam debet opere quanto plus promiserit professione, secundum illud: melius est non uouere quam post uotum promissa non reddere.

X. Sed forsitan dicit aliquis: si haec ita sunt, tutior ergo est inreligiositas quam religio. minime. religiosus enim per hoc est debitor, quod profitetur religiosum, inreligiosus autem per id, quod neglexerit religionem; ac per hoc ambo habent pro diuersitate condicionis debitum suum. religiosus debet quidquid se professus est agnouisse, inreligiosus uero etiam quod non dignatur agnoscere, secundum illud, quod specialiter sermo diuinus de eo dicit: noluit intellegere ut bene ageret.

sed tamen quia onerasse religiosos hac re uidemur, quia professionem nominis sponsionem esse diximus religionis, remoueamus hanc sarcinam, putemus non ita esse quae dixi. consideremus non quid professione sed quid ratione, non quid uoto sed quid salubritate ipsa facere debeamus.

dicite mihi, quaeso, omnes religiosi, numquid est ullus hominum, qui non omnia quae facit uel salutis suae uel certe utilitatis gratia faciat ? nemo, opinor; omnes enim ad affectum atque appetitum utilitatis suae naturae ipsius magisterio atque inpulsione ducuntur. ideoque et qui militant id sibi pulchrum, et qui negotiantur id sibi utile, et qui agricolantur id sibi fructuosum esse existimant. et quid plura? fures quoque ipsi et latrones et uenefici et sicarii et omne inprobae conuersationis genus id sibi quod agit congruum putat, non quod ulli praua conueniant, sed quod ille, qui prauis utitur, hoc sibi credat congruum esse quod prauum.

ergo et nos non alia, opinor, causa religionis philosophiam adpetiuimus quam quod nobis id con- 30 ueniens arbitrati sumus, cogitantes scilicet et praesentium [*](3 Eccles. 5, 4 12 Psal. 35, 4 ) [*](1 religiosi ex religionis corr. m. 2 B 5 forsitam A 6 inreligiositas s. n scr. r B 7 autem] enim B 16 professionem sed m ex parte eras. A 23 agricolantur ex agricnlantur corr. m. 2 A 29 philosofiam (sic) AB ) [*](17* )

260
rerum breuitatem et futurarum aeternitatem, quam paruum istud quam grande illud; cogitantes quoque futurum iudicem et tremendi iudicii graues exitus, ardentem in medio populorum circumstantium uallem perennium lacrimarum, quam non solum introiri atque tolerari inaestimabile ac summum malum, sed etiam uideri ac timeri pars mali summi sit;

cogitantes quoque, inter haec horrenda et poenalissima praeclara illa ac beatissima, nouos scilicet caelos et terram nouam, uultum rerum omnium pulchriorem, aeternum iustitiae habitaculum, recens aedificium creaturarum, aureas super rudes caelos sanctorum omnium domus, aulas gemmis intermicantibus expolitas et inmortalium metallorum fulgore pretiosas, lucem illic septuplo inlustriorem puniceo semper splendore radiantem, beatitudinem ineffabilibus bonis diuitem, laetam cum incolis suis perennitatem, patriarcharum consortium, prophetarum societatem, apostolorum germanitatem, martyrum dignitatem et in omnibus sanctis angelorum similitudinem, opum caelestium copiam, deliciarum inmortalium afluentiam, communem cum deo uitam.

haec itaque cogitantes haec contemplantes ad cultum religionis sacrae officiumque confugimus eumque nobis ad obtinenda haec bona suffragatorem quodammodo et aduocatum efficacissimae intercessionis adsumpsimus atque in eius nos protectionem ac patrocinium ambitiosa humilitate contulimus.

XI. Vnde cum haec tanta et cogitauerimus pariter et petierimus, uideamus nunc et expendamus diligentissime, si est uel in actibus nostris uel in substantiis, unde haec tanta a deo emere possimus. quod si non est, cur, rogo, non unus quisque nostrum totum pro se offerat quod habet, quia non potest totum offerre quod debet? maxime cum saluator ipse. [*]( 1 parum add. m. 2 um A parum B 5 introire-tolerare-uidere-timere m. 1 b 7 poen. alia haec praeclara ac ed. Baluzius 10 rudes] fort. profundos; at cf. Ind. III 13 illustriorem ex inlustr. corr. m. 2 B 18 afluentiam AB (et sic fere ubique cfr. III 45. 50) 20 religionis A (non ut apud Halmium adnotatur regionis) 26 expendamus s. expen scr. m. 2 aten B diligentissimae A 27 haec tanta A, ac (s. scr. talia m. 2) tanta B talia ac tanta ed. Baluzius )

261
ac deus noster nihil tutius ac salubrius omni homini esse dixerit quam rem suam atque substantiam in usu misericordiae conlocare idque praecipue et in uetere et in noua lege mandauerit dicens, quod qui diuidant propria ditiores fiant, et quod misericordia a morte liberet.

et alibi de sancto uiro : dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. in euangelio quoque: nolite, inquit, thesaurizare uobis thesauros in terra. et iterum: non potestis deo seruire et mammonae. et iterum: uae uobis, diuites, qui habetis consolationes uestras. auaris quoque et inhumanitatis crimine reis: ite, inquit, in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius.

quorum quae poena sempef futura sit, I facile intellegitur, quibus sors cum diabolo deputatur. per quae tamen tormenta maxima non atrocissima illa in eis fornicationum aut homicidiorum aut sacrilegiorum crimina puniuntur, sed sola tantummodo auaritia et abdicatrix misericordiae inhumanitas.

unde intellegere nos coDuenit, quid passuri sint quos praeter alia peccata etiam auaritia reos fecerit, cum summo supplicio adficiendi sint quos expertes omnium peccatorum solum auaritiae crimen morte damnarit. quae utique si futura omnia credimus, absque dubio euitare debemus. si autem non deuitamus, profecto non credimus. si autem non credimus, Christiani nequaquam sumus; neque enim possumus quemquam dicere Christianum, qui non putat Christo esse credendum.