Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

nos non in acie stamua non arma sumimus, non uim inferimus nec propulsare temptamus, impium fore arbitrantes, si uel in hoc filii parentibus obuient, ne puniantur iniusti. cur, rogo, quod illi quondam affectus pro suis obtinuerunt nostri non queant inpetrare pro nobis? an ideo infelicissimi paene omnium, ideo minus meremur ueniam, quia repugnare nescimus?

quod uultis nos pati patimur. si irascimini, depfecamur, si puniendos creditis, adquiescimus. quid, rogo, ultioni post ista superest? certe etiamsi iustas suscensendi causas parentes habeant, nihil contingere eis felicius nihil optatius potest quam ut sic eis pro reatu filii satis faciant, ae necesse habeant uindicare.

quid autem est, in quo magis possimus nos uobis satis facere? filii uestri sumus, qui uos rogamus, neptis, per quam rogamus: parcite, indulgete: illi teorum, parentes carissimi, pro se rogant, ob quorum soletis nomina etiam extraneis nil negare. longum est de innumeris pietatis atque humanitatis exemplis dicere et praeposterum. ut de maioribus ad minora ueniamus. sed tamen id, quod dicturus sum, specie quidem minus est, sed tamen re minus non est.

perorans quondam pro perioulo existimationis atque incolumitatis suae in Romano foro Seruius Galba, cum ob difficultatem negotii et inuidiam facti sui parum non modo in causa sed etiam in eloquentia spei poneret, arte usus est, ut iudicum animos, quos inflectere precum ambitione non poterat, rerum temptaret affectu. itaque consumptis iam admodum cunctis oratoriae artis ingeniique subsidiis, cum parum se promouisse intellexisset, paruolum, quem secum habebat, Galli, ut illis temporibus uidebatur, clarissimi et nuper mortui uiri filium, et paruas ante subsellia auditorum indoles suas in [*]( 3 fili C lfort. iniuste\' Halmius 13 nos nobis (non nobis nos ut edd.) C 14 indulgete (indulgite C): illi t eorum sic Halmius indnlgete illi. Eorum edd.; fort. in eorum latere coram momiimus in Sitz.-Ber. p. 39 19 specię 0 21 incolomitatis 0 fore s. scr. o m. 1 C (ceterum non praetermitto in inferiore marg. rec. m. adnotatum esse: de Seruio Galba haec sumpsit a Cicerone in libro de claris oratoribus) 25 consumptis ex consumptus C corr. m. 2 27 paruulum hic C; efr. supra g. 15 )

211
consessu iudicum conspectuque produxit: quos cum laturis sententiam disceptatoribus oratione flebili commendaret, fractae affectu omnium mentes et inclinatae sunt. quid plura? factum est. ut inflexis cunctorum sensibus daret misericordia humani-I tati quicquid ambitioni ueritas denegaret.

o affectus humani quanti estis, quantum ualetis, qui etiam in iudicio ius habere potuistis! discite, o parentes carissimi, uenia uestri dictum sit, discite uel hoc saltim exemplo frangi atque molliri. certe etiam illic misericordia ualuit, ubi locum esse misericordiae non licebat. laturi sententiam iudices, qui nihil se nisi ex ueritatis officio pronuntiaturos esse iurauerant, excludere tamen misericordiam nec post sacramenta potuerunt, in tantum humanitate moti, ut dum alieno negotio consulunt, suum paene obliuiscerentur.

nihil uos durum nihil insolens deprecamur: uestris uos praestate pro uobis quod praestiterunt illi extraneis contra se. certe nec causa illic iustior nec persona carior nec audientia humanior nec orator gratior fuit. illic agebatur pro crimine, hic pro affectu; illic pro extraneis, hic pro filiis; illic apud iuratos iudices, hic apud iniuratos parentes; illic per oratorem qui circumscribere nitebantur, hic per neptem, quae quo uos ipsa infantiae suae simplicitate plus moueat, adhuc rogare non nouit. quid, est quod causae desit?

quod nouum inquirendum nobis est inauditumque suffragium ? num extraneorum apud uos precibus utendum est? semper in amore cautella est; nemo enim melius diligit quam qui maxime ueretur offendere. unde ego nunc ueniam peto, non quia. offendisse me nouerim, sed ut locum offensae penitus non relinquam, nec conscientia culpae, sed ratione et officio caritatis, ut maiorem apud te affectus gratiam obsecratio- . mereatur innoxii et amori proficiat supplicatio reatu carens,. habeasque plus in filii tui deprecatione quod diligas, si non habes quod remittas.

quamquam temere fortasse nobis de [*]( 1 consensu C 3 mentes ex mentis C corr. m. 1 5 quidquid sed prioris d parte poster. erasa C 21 quae ex q; C corr. m. 2 25 cautellam C (fort. ortum ex cautellà) 26 ueretor sed. s. o scr. u m. 1 C 31 habeas quae plus C ) [*]( 14* )

212
innocentia blandiamur, quid tu de nobis sentias nescientes; tui enim nobis sensus magis quam nostrae opinionis ratio habenda est. superest ergo, ut si quid aliud et quicquid illud commissum a nobis est, tu, qui id offensa dignum putas, uenia quoque non indignum arbitreris. pulchre tibi ipse in tuorum reatu satis facies. nihil de ultione perdit filio ignoscens pater, quia felicius multo est et laudabilius suis aliquem etiam inmerito ignoscere quam in suos etiam merito uindicare. uale.

EPISTOLA V.

Catturae sorori Saluianus.

Etsi docente Paulo apostolo quid conueniat nos orare nescimus, quo fit ut interdum quid uelle aut gaudere oporteat nesciamus, tamen ego pro communi humani generis affectu (quo omnes admodum homines pie magis quam sapienter eos, qui nobis curae sunt, cupimus quam diutissime esse nobiscum), gaudeo, quod post grauem diuturnumque morbum spem etiam praesentis uitae indepta es, quae futurae semper habuisti.

benedictus itaque dominus deus noster, qui semper spiritus tui custos nunc praecipue etiam carnis fuit et in te manens teque custodiens manum suam ex interioribus tuis usque ad exteriora porrexit, nec solum sancta sanctorum, sed etiam uestibula templi sui et circumsepta seruauit protectionemque suam latius fundens fecit salutem animae tuae usque ad sanitatem corporis peruenire.

quamuis ego ne hanc quidem tibi quam pertulisti terrestris uasculi infirmitatem obfuisse existimem, cuius fortitudo, ut scis, menti semper inimica est: ut te iure nunc tanto fortiorem spiritu putem, quanto inbecillior carne esse coepisti. caro enim, inquit apostolus, concupiscit aduersum spiritum, spiritus aduersus \' [*]( 11 Rom. 8 28 Gal. 5, 17 ) [*]( 2 tui ex tu C corr. m.1 8 uindicare Baluzius: uindicari C .uale. finit. item alia C 9 III in mg. C 12 quo] atque suspieatur Hartelius 18 fort. benedictus{sit} itaque 19 custos ex custus C corr. m. 2 praecipuae C 21 perrexit sed. s. e scr. m. 1 0 C 27 inbicillior C item g. 5 et inbicillitas g. 4)

213
carnem: haec enim inuicem sibi aduersantur, ut non quae uultis, illa faciatis.

ergo si repugnante corpore quae uolumus facere non possumus, infirmandum carne est, ut optata faciamus. et uerum est. inbecillitas enim carnis mentis uigorem exacuit, et adfectis artubus uires corporum in uirtutes transferuntur animorum, ut mihi genus quoddam sanitatis esse uideatur hominem interdum non esse sanum. nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla diuinae indoli cum terreno hoste luctatio est. non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiua succendunt, non uagi sensus per uaria oblectamenta lasciuiunt, sed sola exultat anima, laeta corpore affecto quasi aduersario subiugato.

gaude ergo, alumna Christi; semper quidem simplicis et quietae sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi et adtrahe, ut legis, spiritum sanctum. numquam, ut puto, habitatore deo dignior extitisti, quanto inbecillior corpore, tanto purior sensu. uincentibus carnem tuam morbis mente uicisti, felix, si hanc semper corporis mortem in uitam spiritus conseruaris.

extinctis in te forsitan cunctis humanarum temptationum incentiuis habere quodammodo naturam animae etiam in carne coepisti, ut mihi non solum magna dei dispensatione, sed etiam magno munere et ante aegrotasse et nunc conualuisse uidearis. aegrotasti enim hactenus ad uirtutem spiritus confirmandam, securam forsan sanitatem nunc adipiscens iam carne superata, ut posthac redditam corpori incolumitatem sine ulla animae infirmitate possideas, et ita caro ualere incipiat, ut iam temptatio non resurgat. uale. [*]( 15 Psal. 118 ) [*]( 3 carne in ras. C 5 uigorem mentis (non mentis uigorem ut cum edd. Halmius) C adfeotis sed s. d scr f m. 1 C 6 animarum de gub. dei 116, ubi hic locus repetitus est; (ibidem affectis et paulo post adfecto cum A retinui) 14 defecatae tue (sed . tue in ras.) C 15 liberae (-re carr. m. 1) ostuum C 16 existitisti C 20 forsitam C 21 natura C 24 securam Halmius: secura C 25 forsam C post hac sed 8. hac add. N m. 1 C 26 incolomitatem C 28 uale. finit C; sequitur in C epist. tertia ac tum demum sexta, cui praefixum est: item alia )

214

EPISTOLA VI.

Limenio Saluianus in domino salutem.

Etsi scio honestas mentes probi affectus non obliuisci ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt, tamen quia, quantum in nobis est, augere nos amorem bonorum amicorum officio nostro conuenit, admonendum te caritatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimaui, ut. legens epistolas meas, dum in me studium tui amoris uideres, in te mei accenderes. dabit autem, non ambigo, deus noster, ut affectum Christianorum in te recipiens Christi ipse affectus fias. uale in domino.

EPISTOLA VII.

Apro et Vero Saluianus.

Officii sit an inpudentiae quod prius ad uos scripsi, quam a uobis ius scribendi acciperem, malo uestri esse iudicii quam adsertionis meae, quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensoribus creditur. sed licet haec uere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si, quid in ueri opinione secundum intellegentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo paruis, ut ego sum, apud superiores, ut uos estis, sancta contentio est, melius eos facere, si praeoccupent scripto patronos suos, quam si ab his praeoccupentur.

nam cum ipsa scribendi rescribendique adsiduitas dandis uel maxime et reddendis obsequiis deferatur, multo necesse est humilius sit et obsequentius dare quempiam operam, ut officium prius deferat, quam expectare ut prius capiat, quia iuxta id, quod [*]( 1 V in mg. C 8 uideres Halmitts: uidens C uides suspi- catur Hartelius 11 domino. finit. item alia C 14 officiis ita C m. 1 15 mallo C 22 scriptos sed. s fin. punct. C 23 ipsa sed a in ras. duarum litt. C 26 ut C m. 2 add. )

215
supra diximus, delatio officii fugere honorem, dissimulatio affectare uideatur.

congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad uos prius scriberem. primum, quia turpiter ad honorem ambisse uiderer inferior: deinde, quod uos ab omni huiuscemodi opinionis nota ita morum uestrorum dignitas uindicat, ut paene quicquid a uobis fit, nihil non recte factum esse credatur:

postremo, quod, etiamsi hoc consilio uos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et inbecillus prius deferrem officia quam sumerem, pio magis id uos consilio fecisse existimandum erat quam adroganti. cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi poterat uos amico uoluisse honorem negare quam onus noluisse inponere.

quamuis emm honestum et religiosum studium sit praeoccupare humilitate et uincere, tamen quando inter tales, ut nos sumus, id est inter summos atque infimum, huiuscemodi negotium est, abundantioris cari*tatis rem maior facit, si minori cedat officio. haec, mi domini uenerabiles, iuxta opiniunculam meam non tam praesumptione scientiae quam honore reuerentiae uestrae scribenda. ad uos putaui.