Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

uestrum ideo, parentes carissimi, negotium uestra res est; uester id a uobis animus uestra [*]( 7 solatiis sic etiam C 11 praecati (ut §. 9 pce et sic fere ubique) C 12 filii mutamur (sic) C 13 utamur Pithoeus ut amor C 16 latu ri. (sic) C 17 familiae (sic) C paruolos (item infra paruolorum) C 18 exorauerunt (sic) C 24 que uos C indolis C 29 non (ante potestis) quod in sua Baluzii editione intercidisse monet Halmius, in quarta edit. non deest )

209
caritas deprecatur. ne, quaeso, tantum nobis irascamini, ut nec nobis consulatis, supplicante nobis * » * commune pignus per nos simul atque nobiscum, et primam paene ad uos uocem pro nostri emittit offensa. infelix prorsus eius et miseranda condicio, quae auos suos ex parentum primum reatu coepit agnoscere.

miseremini, quaesumus, innocentiae eius miseremini necessitatis: cogitur quodammodo pro offensa suorum iam supplicare quae adhuc nescit quid sit offendere. laesus quondam Niniuitarum peccatis deus uagitu infantium et ploratione mollitus est. nam licet totum legamus luxisse populum, praecipuam tamen misericordiam meruit sors et innocentia paruolorum, dicente ad Ionam deo: si ualde contristatus es super cucurbitam. et paulo post: ego non parcam super Niniue ciuitatem magnam, in qua commorantur plus quam centum uiginti milia, qui non cognouerunt sinistram suam aut dexteram, declarans scilicet propter sinceritatem innocentium se etiam culpis nocentium pepercisse.

sed quid ego de dei misericordia loquor, qui non tantum postulata tribuit, sed interdum etiam non sperata largitur tantoque, si dici licet, maior est hominibus humanitate et beniuolentia quanto potestate atque natura?

paratum, ut ait Liuins, inter Romanos Sabinosque bellum, et, quod difficilius sedari potest, coeptum preces quondam et interuentus carorum pignorum sustulerunt; cumque una eorum gens esset natura ferox alia dolore feruens, tantum tamen uisio affectus mutui ualuit, ut nec Romanus memor esse belli nec Sabinus posset iniuriae, et illi paulo ante feri ac semibarbari, cognati sanguinis cupidi, sui prodigi, amplecti se mutuo inciperent, quia pignus mutuum iam habere coepissent, fieretque unus uterque populus, quia unus utriusque esset [*]( 12 Ion. 4, 11 22 Liu. 1, 13 ) [*]( 2 uobis] hic finit particula codicis Bernensis in medio uersu; quae sequuntur usque ad Sabinosque bellum particula cod. Parisini praebet 6 miserimini (utroque loco) C 13 concurbitamen sed en punrl. C 22 paratus C 24 interuentos super o scr. u m. 1 C item paulo post romanos 27 possit (sic) C ferri C m. 1 28 cupidis ut prodigi C 30 utrique s. i scr. us m. 1 C ) [*]( VIII. ) [*]( 14 )

210
affectus.

nos non in acie stamua non arma sumimus, non uim inferimus nec propulsare temptamus, impium fore arbitrantes, si uel in hoc filii parentibus obuient, ne puniantur iniusti. cur, rogo, quod illi quondam affectus pro suis obtinuerunt nostri non queant inpetrare pro nobis? an ideo infelicissimi paene omnium, ideo minus meremur ueniam, quia repugnare nescimus?

quod uultis nos pati patimur. si irascimini, depfecamur, si puniendos creditis, adquiescimus. quid, rogo, ultioni post ista superest? certe etiamsi iustas suscensendi causas parentes habeant, nihil contingere eis felicius nihil optatius potest quam ut sic eis pro reatu filii satis faciant, ae necesse habeant uindicare.