Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea uiscera et quantum in uobis est - uestrum facite, inlicite et adhortamini, docete, instituite, formate, gignite. christi domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et ceterorum, uester esse incipiat potius quam suorum.

admittite, quaeso, hunc in illas beatas ac sempiternas domus, recipite in sacra horrea, aperite caelestes thesauros, et ita agite ac peragite, ut dum hunc in thesaurum uestrum conditis, partem thesaurorum ipsorum esse faciatis. potens est illa ineffabilis dei pietas, ut dum eum in consortium spiritalium bonorum adoptatis, diuitias, quas in ipsum effunditis, per ipsum augeatis. et sane, si quid in ipso est bonae indolis, non magnae uobis difficultati spes eius ac salus esse debebit: etiamsi nihil ex uobis audiat, sufficere ei hoc ipsum conuenit, quod uos uidet. 15 ualete. [*]( 5 excellentiores super e fin. scr. i m. 1 C 9 minus Pithoeus plus C unde fort. scrib. est: spiritalia aobia plus quam carnalia bona praesertim cum hoc pronomini sequenti illa magis conuenire uideatur ego C Baluzius ed. III. ergo Halmius nil adnotans; fort. merus error est 11 hanc s. ser. u m. 2 C let ( post inlicite) delendum uidetu Halmius 12 uestrum (conZ. u. 15 uester esse inc.) HarteUus coni. Ennod. Diet. VIII p. 448, 9: uestra libri et Halmius 13 gignite] fingite nos sitl.-Ber. p. 38 sed mutato uestra in uestrum perbene se habet 17 pergite Hdlmim, unde nescio 21 quas] quasi C 22 bonae ex benę C corr. m. 2 23 difficultatis C corr. Rittershusius 24 audiat ex audeat C corr. m. 2 25 ualete, finit C, deinde seguitur item alia.. )

204

EPISTOLA II.

Eucherio Episcopo Saluianus.

Vrsicinus alumnus tuus salutationem tuam proxime ad me detulit: si non iussus, laudo sapientiam, licet non probem falsitatem, si iussus, miror quod mandare amoris officium quam scribere maluisti, hoc est, per seruum potius quam per te dare. arguo itaque hoc et emendari uolo, si tamen neglegentiae est non superbiae. pedissequa enim plerumque noui honoris est adrogantia, licet in te nec generalis uitii opinio admittenda sit, quia prope singularis est mens ac benignitas tua. unde responderi a te antiquae existimationi meae etiam nunc iugiter cupio, ne, si in quibusdam officiorum tuorum mos discreparit, aliquid in te nouis honoribus licuisse uideatur.

EPISTOLA III.

Agrycio episcopo Saluianus.

Si excusare inofficiositatem meam apud sanctimoniam tuam cupiam, magis accusandus sim, qui inexcusabilem me esse uel non agnoscam prae stoliditate uel nolim prae superbia confiteri. non excuso ergo; augmentum enim reatus est innocentiam iactare post culpam. quid igitur faciam, cui nec negandi delicti facultas suppetit nec tuendi? negare enim manifesta non audeo et excusare inmodica non possum. confugiendum mihi itaque ad diuinarum est remedia litterarum, quae maximorum criminum * * * [*]( 2 Eutherio C 4 iussas s. a scr. u m. 2 C 6 malluisti C 7 emendari BaZuzius: emendare C negglegentiae C 8 saperbiae sed e fin. lineola transuersa del. C pedinseca C 11 meae] seqwtwr in C commune pignus epist. V 6. 17 usque ad finem etiam — uideatur] haec leguntur in C post maximorum criminum epist. III fin. 12 ne si Pithoeus: nisi C 13 discreparit scripsi : discreparuit C del. r m. 1 discrepanit cum edd. Halmius uideatur. finit. item al. et sequitur epist. V I in C 14 IIII in mg. C )

205

EPISTOLA IIII.

Hypatio et Quietae parentibus Saluianus, Palladia, Auspiciola salutem.

Paulus apostolus, electionis uas, magister fidei et receptaculum dei, cum omnes epistolas suas utpote eloquentissimus uir dictauerit, quibusdam tamen non suum tantum nomen inscripsit, siquidem in aliis Siluani, in nonnullis Timothei, in quibusdam uero utriusque nomini suum nomen adiunxit. cur id? primum, credo, ut simul esse agnoscerentur qui simul scriberent: deinde ut ii, qui separatim ab unoquoque eorum edocti fuerant, scirent omnium non discrepare sententiam: postremo, ut quos singulorum non mouebat auctoritas, omnium saltim moueret adsensus.

ita ergo et nos, exemplorum ingentium parui imitatores, ad uos, quos natura parentes fide fratres honore dominos habemus, non, ut apostoli illi, auctoritate docentium scribimus, sed humilitate famulorum, ut qui hactenus singulorum nostrorum epistolis non moti estis uel nunc omnium obsecratione moueamini, nosque filios uestros, ne qui ex superfluo metus sit, et simul sciatis esse et unum sentire pariter et metuere et aequaliter supplicare, non quia sciamus an uos omnibus irascamini, sed quia nos non possumus causa esse diuisi.

idem enim nobis admodum metus est, etiamsi non eadem uidetur offensa. caritas quippe mutua facit, ut licet uos non utrique forsan suscenseatis, uno tamen ex nobis reo alter sine tristitia reatus esse non possit. illud sane est, quod nos contendere in aliquo et certare mutuo faciat, quod cum ambo filii uestri aequaliter rei simus, plus tamen unusquisque nostrum pro altero quam pro se timet.

parentes carissimi, parentes reuerendissimi, interrogari uos [*]( 1 VII in mg. C 2 ypatio C 4 uas] suas priore s punct. C 7 timotei C 10 hii C 19 ne qui praecedente Bittershnsio Halmim: neq; C 24 forsan ex forsam m. 1, ut uid., C 25 possint punct. n C 29 reuerentissimi C interrogare Rittershusius )

206
quaesumus liceat. ita possunt pignora sic amantia non amari ? quid tantum mali commeruimus, uel affectus dilectissimi uel domini reuerendissimi, ut nobis nec tamquam filiis reddatur gratia nec tamquam famulis remittatur offensa?