De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

II. Sed quia de impuritate Afrorum iam multa diximus, nunc de blasphemiis saltim pauca dicamus; professa enim illic iugiter plurimorum paganitas fuit. habebant quippe intra muros patrios intestinum scelus, Caelestem illam scilicet [*](2 Isa. 50, 11 3 Psal. 7 9 1 Tim. 2, 4 17 Psal. 118, 61 ) [*](1 quociens B 2 illud om. Å 4 quod B eorr. ex qui 7 ac] et B uellit priore 1 punct. Å 12 puniri a nobisl hinc incipit postremum cod. A folium, in cuius pagina anteriore pauca legi non possunt alia uero abscissa sunt; posterior pagina pauca tantum habet quae certo legi possunt pleraque prorsus euanuerunt; hanc cod. B partem denuo meum in usum contuiit OKeller 13 ut puniamur— ipsi faciamus om. B m. 1 14 punive AB an puniri\' Halmius cui assentior, nisi forte post autem excidisee eum malis ; punire nos deum ipsi coni. Ritterschusius facimus libri; \'immo faciamus\' Halmius quod recepi 15 puniamur B puniamus Å, quod ab auctoris manu profectum este coUigo ex seqq.: quia ipse se punit et pwt: ipse se alligat 17 unusquisque-peccatorum suorum om. A )

195
Afrorum daemenem dico: cui ideo, ut reor, ueteres pagani tam speciosae appellationis titulum dederunt, ut, quia. in eo non erat numen, uel nomen esset, et quia non habebat aliquam ex potestate uirtutem, haberet saltim ex uocabulo dignitatem. quis ergo illi idolo non initiatus ?

quis non a stirpe ipsa forsitan ac natiuitate uotus? nec loquor de hominibus sicut uita ita etiam professione ac uocabulo paganis, et qui sicut profani erant errore, sic nomine. tolerabilior quippe est et minus nefaria gentilitas ia hominibus professionis suae: illud perniciosius ac scelestius, quod multi eorum, qui professionem Christo dicauerant, mente idolis seruiebant.

quis enim non eorum, qui Christiani appellabantur, Caelestem illam aut post Christum adorauit aut, quod est peius multo, ante quam Christum ? quis non daemoniacorum sacrificiorum nidore plenus diuinae domus limen introiit et cum faetore ipsorum daemonum Christi altare conscendit, ut non tam immanis criminis fuisset ad templum domini non uenire quam sic uenire, quia Christianus, qui ad ecclesiam non uenit, neglegentiae reus est, qui autem sic uenit, sacrilegii. minoris enim piaculi res est si honor deo non deferatur, quam si inrogetur iniuria.

ac per hoc quicumque ista fecerunt non dederunt honorem deo sed derogarunt. nam etiam ipsam quodammodo ecclesiae salutationem idolo praestiterunt, quia secundi loci officiositas honori illius proficit, cui principalia deferuntur. ecce quae Afrorum et maxime nobilissimorum fides quae [*]( 3 numen] nomen B m. 1 nomen s. scr. m. 2-u A 6 notus A uotis B 7 uita etiam ita professione B 8 prophani B errorem punct. m A 10 illud < ac scelestius A eorum ∗∗∗ quis enim A professionis B m. 1 13 post Ch∗∗∗ quod est A 14 demonicorum B (non A ut apud Halmium) ni∗∗∗domos (super o poster. scr. n m. U) A 15 fetore A factoro B 16 conscendit w criminis d 18 qui s. scr. a m. 2 d chriatianii B, christ∗∗∗ non uenit A 19 est B s. l. min∗∗∗∗ si honor d enim] autem B 20 deferatur ex differatur , A corr, m. 2 21 per hoc q∗∗ ∗∗runt honorem A 22 quoda** - idolo A 24 honori ex honor A eorr. m. 2 illius *« runtur. ecce d 25 fide∗ ∗∗∗ fuit A (hmc incipit postrema pagma cod. A de quo supra ad p. 194, 12) ) [*](13* )

196
religio quae christianitas fuit! dicebantur Christiani ad contumeliam Christi.

cum apostolus declamet: non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum, non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum, illis hoc satis non erat, ut cum calice dei calicem biberent daemoniorum, nisi illum etiam praetulissent, nec sufficiebat, ut mensam daemonum mensae dominicae compararent, nisi post superstitionum infamium cultus ad dei templa uenientes sacrosanctis Christi altaribus ductu ipsius diabolici spiritus spurcissimum nidorem inalassent.

III. At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi quique ac sublimissimi. adquiescamus hoc ita esse. sed cum ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam faciant ciuitatis, uides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem urbem cunctam fuisse pollutam. nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut deteriores, quamuis hoc usitatius ut deteriores, ac per hoc cum etiam boni domini seruos uel maxime malos habeant, promptum est intellegere quales illic familiae omnes fuerint, cum seruiles animos iam per se malos etiam dominorum faceret nequitia peiores.

esto ergo, illa quae diximus ad potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. numquid illa leuiora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia scilicet atque execrationes sanctorum omnium dico: sacrilegii quippe genus est dei odisse cultores. sicut enim, si seruos nostros quispiam caedat, nos in seruorum nostrorum caedit iniuria, et si a quoquam filius uerberetur alienus, in supplicio [*]( 2 I Cor. 10, 20 sq. ) [*]( 1 contumeliam meam Christi B 4 participare super e scr. i B 10 inhalassent B 14 per panc. pot. sacrilegam supersticione (sic) B 21 ad] hinc gingula tantum uocabula uel ainguiae uocabu- lorum partes m A legi possunt 22 pertinuerunt (*»nuerunt A)] \'fori. pertinuerint, ut Saluianus scribere solef Hahnius; at cf. VII 53: sed esto intra Galicas formidabant 24 sanctorum omnium B adiectis transpositionis signis 25 genus quippe B si] in B (si∗ v) 27 iniuriam AB iniuria T iniuria. v )

197
filii pietas paterna torquetur, ita et cum seruus dei a quoquam laeditur, maiestas diuina uiolatur, dicente id ipsum ad apostolos suos domino: qui uos recipit, me recipit. et qui uos spernit, me spernit.

benignissimus scilicet ac piissimus dominus communem sibi cum seruis suis et honorem simul et contumeliam facit, ne quis, cum laederet dei seruus, hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio iniuriis seruorum dominicorum dei admisceretur iniuria, testante : id suis deo affectu indulgentissimo in hunc modum: quoniam qui uos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei.