De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

cum apostolus declamet: non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum, non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum, illis hoc satis non erat, ut cum calice dei calicem biberent daemoniorum, nisi illum etiam praetulissent, nec sufficiebat, ut mensam daemonum mensae dominicae compararent, nisi post superstitionum infamium cultus ad dei templa uenientes sacrosanctis Christi altaribus ductu ipsius diabolici spiritus spurcissimum nidorem inalassent.

III. At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi quique ac sublimissimi. adquiescamus hoc ita esse. sed cum ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam faciant ciuitatis, uides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem urbem cunctam fuisse pollutam. nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut deteriores, quamuis hoc usitatius ut deteriores, ac per hoc cum etiam boni domini seruos uel maxime malos habeant, promptum est intellegere quales illic familiae omnes fuerint, cum seruiles animos iam per se malos etiam dominorum faceret nequitia peiores.

esto ergo, illa quae diximus ad potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. numquid illa leuiora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia scilicet atque execrationes sanctorum omnium dico: sacrilegii quippe genus est dei odisse cultores. sicut enim, si seruos nostros quispiam caedat, nos in seruorum nostrorum caedit iniuria, et si a quoquam filius uerberetur alienus, in supplicio [*]( 2 I Cor. 10, 20 sq. ) [*]( 1 contumeliam meam Christi B 4 participare super e scr. i B 10 inhalassent B 14 per panc. pot. sacrilegam supersticione (sic) B 21 ad] hinc gingula tantum uocabula uel ainguiae uocabu- lorum partes m A legi possunt 22 pertinuerunt (*»nuerunt A)] \'fori. pertinuerint, ut Saluianus scribere solef Hahnius; at cf. VII 53: sed esto intra Galicas formidabant 24 sanctorum omnium B adiectis transpositionis signis 25 genus quippe B si] in B (si∗ v) 27 iniuriam AB iniuria T iniuria. v )

197
filii pietas paterna torquetur, ita et cum seruus dei a quoquam laeditur, maiestas diuina uiolatur, dicente id ipsum ad apostolos suos domino: qui uos recipit, me recipit. et qui uos spernit, me spernit.

benignissimus scilicet ac piissimus dominus communem sibi cum seruis suis et honorem simul et contumeliam facit, ne quis, cum laederet dei seruus, hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio iniuriis seruorum dominicorum dei admisceretur iniuria, testante : id suis deo affectu indulgentissimo in hunc modum: quoniam qui uos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei.

ad exprimendam teneritudinem pietatis suae tenerrimam partem humani corporis nominauit, ut apertissime intellegeremus deum tam parua sanctorum suorum contumelia laedi, quam parui uerberis tactu humani uisus acies daederetur. insectabantur itaque Afri atque oderant seruos dei et in his deum.

IllI. Sed quaeritur forsitan quibus modis probetur odium: illis scilicet, quibus etiam Iudaeorum odia conprobantur in. Christum, cum dicebant ad eum: Samaritanus es tu et daemonium habes, cum inridebant cum maledicebant t, cum insufflabant in faciem eius et frendebant dentibus super caput eius. unde etiam in psalmis dicit saluator ipse, qui pertulit: omnes qui conspiciebant, aspernabantur me, et locuti sunt labiis et mouerunt caput. et alibi: temptauerunt, inquit, me, et deriserunt derisu, frenduerunt in me dentibus suis.

ita igitur et in monachis, id est sanctis dei, Afrorum probatur odium, quia [*]( 3 Matth. 10, 40 Luc. 10, 16 9 Zach. 2, 8 19 Ioh. 8, 48 23 Psal. 21, 8 25 Hierem. 20, 7 Psalm. 34, 16 ) [*]( 2 ad ipsum B 6 facit libri; fecit fort. propter seq. ne quis ... arbitraretur (non arbitretur), tum propter locum simHUmum statim subsequentem: tenerrimam partem h. c. nominanit (non nominat), ut intellegeremus, ut utroque loco ad scriptwrae sacrae verba respiciem perfecto usus sit 13 intellegeremus] ∗∗lleger∗∗ A in extremo uersu deum B habet ante laedi 18 illis scilicet Ealmius: illi scilicet B (illorum -8. sic n in ras.) conprobabantur suapicatur Hartelius 19 tu om. B(T) 22 caput et ipse om. B m. 1 26 in me] imme B)

198
in-ridebant scilicet quia maledicebant, quia insectabantur quia detestabantur, quia omnia in illos paene fecerunt, quae in saluatorem nostrum Iudaeorum impietas ante fecit, quam ad i effusionem ipsam diuini sanguinis perueniret. sed isti, inquis, sanctos non occiderunt, sicut Iudaeos fecisse legimus. an occiderint nescio, non affirmo, sed tamen magna defensio si hoc tantum in eis de paganorum non fuit persecutione, quod habet persecutio ipsa postremum.

putemus ergo occisos illic non esse sanctos: sed quid faciemus, quod non sunt longe ab occidentibus qui animo occisionis oderunt, praesertim cum dominus ipse dicat: qui odit fratrem suum sine causa, homicida est. quamuis non sine causa persecuti sint seruos dei. nam quis dicere possit, quod sine causa, homines scilicet omnibus a se uitae ac morum studiis discrepantes, in quibus nihil uidebant suum, quoniam dei totum? maxima enim causa est discordiarum diuersitas uoluntatum, quia fieri aut omnino non potest aut uix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat, a qua ipse dissentit.

itaque eos non sine causa, ut dixi, oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant, illi enim uiuebant iugiter in nequitia isti in, innocentia, illi in libidine isti in castitate, illi in lustris isti in monasteriis, illi prope iugiter cum diabolo isti sine cessatione cum Christo. non sine causa itaque illud fuit, quod intra Africae ciuitates et maxime intrą Carthaginis muros palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum uidere tam infelix ille populus quam infidelis sine conuicio atque

execratione uix poterat, et si quando aliquis dei seruus aut de Aegyptiorum coenobiis aut de sacris Hierusalem locis aut de sanctis heremi uenerandisque secretis ad urbem illam officio diuini operis accessit, simul ut populo apparuit, contumelias sacrilegia et maledictiones excepit. nec solum hoc, sed improbissimis flagitiosorum hominum cachinnis et detestantibus ridentium sibilis quasi taureis caedebatur: uere ut si quis ea [*]( 8 I Ioh. 3, 15 ) [*]( 17 non et aut uii poteat om. B m. 1 24 palleatum B 25 uideri B 27 poterat, et interpunxi cum Hcvrtelio poterat. Et cum edd. Halmius 28 iorusalem B )

199
inscius rerum fieri uideret, non aliquem homine», ludificari, sed nouum inauditumque monstr.um abigi. atque exterminari arbitraretur.

V. Ecce Afrorum et praecipue Garthaginensium fidem.: tutius quondam apostolis paganas urbes licuit intrare, et primum minus eorum aduentum atque conspectum feri illi ac barbari sacrilegorum coetus detestabantur. sanctum electionis uas, Paulum apostolum, de unius dei cultu ac maiestate dicentem superstitiosissimus licet Atheniensium populus patienter. audiuit, Lycaonii autem in tantum et admirati sunt, ut, cum in apostolis diuinas uirtutes inesse cernerent, esse eos homines non putarent. intra Carthaginem uero apparere in plateis et competis dei seruos sine contumelia atque execratione uix licuit.

persecutionem hoc quidam fuisse non putant, quia non et occisi sunt. latrones quidem hoc prouerbio uti solent, ut quibus non auferunt uitam, dedisse se dicant. sed in urbe illa non tam hominum fuerunt haec beneficia quam legum; , interfici enim indemnatum quemcumque hominem etiam duo- . decim tabularum decreta uetuerunt. ex quo agnoscitur, quod magna illic praerogatiua dominicae religionis fuit, ubi ideo tantum dei seruis licuit euadere, quia a pagano iure defensi sunt, ne Christianorum manibus trucidarentur.

et miramur, si nunc barbaros illi perferunt, cum uideamus quod sancti in illis barbaros pertulerunt. iustus ergo est dominus et iustum iudicium suum; quae enim, ut scriptum est, seminarunt, haec et metunt: ut uere uideatur de improbitate illius gentis dixisse dominus: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia quae fecit facite illi, quia contra dominum erecta. est. minime miremur itaque aut indignemur, quod [*]( 8 Act. 17,17 10 Act. 14 24 Psal. 118,137 25 Gal. 6, 8 27 Hierem. 50, 29 ) [*]( 5 totius B 10 et B (v) : etiam in marg. v Brassicanus; fort. scrib. uel 13 competis (sic) B 19 quod] quam suspicatur Hartelius 27 dominus] deus B 29 minime addidimus, ut VII 85: minime mirum fuerat et loco simiRimo VII 88: minime mirum sit si Rom. reipublica aliquando patitur quod iam diu meretur; ne add. post Bittershusium Halmius; certe mallem non ut V, 12: non ergo miremur quod etc. )

200
aliqua nunc illi ab hominibus mala perferant: multo illa maiora sunt, quae ipsi in deum ante fecerunt, si iuxta personarum diuersitatem aestimentur quae patiantur et quae fecerunt. [*]( 3 patiantur libri; \'immo patinntnr\' Ealmius 4 feeerunt] \'librum aut non integrum aut imperfectum esse facile apparet\' Halmius recte; cfr. Zschimmer l. I. p. 44 Ebert Gesch. d. christl.-lat. Litt. I, 441. )
201