De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

. I. Personaliter diu locuti sumus et excessisse uidemur regulam disputandi. cogitat enim absque dubio is qui legit (si fuerit tamen aliquis, qui haec Christi amore conscripta ob Christum legat), cogitat . de me forte uel dicit : cum causa generalis sit, quam exsequitur, quid negotio huic contulit, quod in personam unius tanta congessit ? . esto — putaueris enim — ille,. de quo locutus est, talis sit; sed numquid officit bonitati unius crimen alterius, aut quod fortius multo est, numquid laeditur scelere personali causa cunctorum?