De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

exturbas possessiunculis suis uicinos tuos, habitatione ac facultate proximos tuos. numquid, ut scriptum est, super terram solus habitabis ? hoc unum quippe est, quod obtinere non poteris. quamlibet enim cuncta occupes quamlibet cuncta peruadas, uicinum semper inuenies. respice quaeso alios, quos, uelis nolis, et ipse suspicis: respice alios, quos, uelis nolis, etiam ipse miraris. altiores sunt ceteris dignitate et aequales dignatione, maiores sunt potestate et minores humilitate. scis profecto etiam ipse, ad quem nunc loquimur, de quo loquamur, et idem, de quo nunc querimur, debes agnoscere, quem hac laude ueneremur.