De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XVII. Quae cum ita sint, magna uidelicet nobis praerogatiua de nomine Christianitatis blandiri possumus, qui ita agimus ac uiuimus, ut hoc ipso quod Christianus populus esse dicimur obprobrium Christi esse uideamur. at e diuerso in paganis quid horum simile quae dicimus ? numquid dici de Chunis potest: ecce quales sunt, qui Christiani esse dicuntur? numquid de Saxonibus aut Francis: ecce quae faciunt, qui se adserunt Christi esse cultores?

numquid propter Maurorum efferos mores lex sacrosancta culpatur? numquid Scytharum aut Gipidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque blasphemiam nomen domini saluatoris inducunt? numquid dici de ullis istorum potest: ubi est lex catholica, quam credunt? ubi sunt pietatis et castitatis praecepta, quae discunt? euangelia legunt et impudici sunt, apostolos audiunt et inebriantur, Christum sequuntur et rapiunt, uitam improbam agunt et probam legem habere se dicunt. numquid haec de ulla istarum gentium dici queunt? non utique: de nobis quippe omnia ista dicuntur, in nobis Christus patitur obprobrium, in nobis patitur lex Christiana maledictum. de nobis enim dicitur illud, quod supra diximus: ecce quales sunt qui Christum colunt.

falsum plane illud est, quod aiunt [*]( 3 in caelis est B nos its-est in caelis om. B m. 1 suppleta sunt in marg. e d 8. l. m. 2 fili B 7 blandiri ex blandire A eorr. m. 1 9 nideatur Halmius ; sed unanimen omniutn codic. scripturam uideamur retinendam et hoc ipsum mutandum in hoc ipso putaui (\'wir sind eine Schmach filr Christus gerade dadurch, dass wir Christen heissen*) 10 quid horum ex quidorum A corr. m. 2 item statim Chnnis ex Chnnos (hunis B) . 14 scytamm A 15 gipydarum hoc loco Å gepidarum B immanissimi Bittershusius 16 blasphemia Å . 19 legiunt B 23 pro nobis ex in nobis d corr. m. 2 26 aiunt ex agunt A corr. tn. 2 )

95
se bona discere, quod iactant se sanctae legis praecepta retinere. si enim bona discerent, boni essent. talis profecto secta est quales et sectatores: hoc sunt absque dubio, quod docentur. apparet itaque et prophetas, quos habent, impuritatem docere, et apostolos, quos legunt, nefaria sanxisse, et euangelia, quibus imbuuntur, haec quae ipsi faciunt praedicare.

postremo sancta a Christianis fierent, si Christus sancta docuisset. aestimari itaque de cultoribus suis potest ille qui colitur. quomodo enim bonus magister est, cuius tam malos uidemus esse discipulos ? ex ipso enim Christiani sunt, ipsum audiunt, ipsum legunt. promptum est omnibus Christi intellegere doctrinam. uide Christiani quid agant, et euidenter potes de Christo scire quid doceat.

denique quam praue ac nefarie pagani semper de sacris dominicis opinati sint, docent persecutorum immanium cruentissimae quaestiones, qui in sacrificiis christianis nihil aliud quam impura quaedam fieri atque abominanda credebant. siquidem etiam initia ipsa nostrae religionis nonnisi a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur, primum scilicet homicidio, deinde, quod homicidio est grauius, incestu, nec homicidio solum et incestu, sed quod sceleratius quiddam est incestu ipso et homicidio, incestu matrum sacrosanctarum et homicidio innocentium paruulorum, quos non occidi tantum a Christianis, sed, quod magis abominandum est, etiam uorari existimabant: et haec omnia ad placandum deum, quasi ullo facinore magis posset offendi, ad purgandum piaculum, quasi ullum aliud maius esset, ad commendandum sacrificium, quasi [*](1 discere] dicere B 2 talis ex tales Å corr. m. 2 3 docent sed ras. supra t Zit. Å 5 sanciisse Å 7 aestimari ex -re d corr, m. 2 item statim ille ex illis, malos ex malus, uidemut ex nidimus 11 leguot] audiunt (atc iterum) B 12 christianis sed 8 finali punct. Å christianos B potest sed t finali ptmCt. Å 13 quid doceat ex qjiod d. A corr. m. 2 denique ac quam B 14 peroequutorum B 16 abhominanda sed h del. Å item pauio post 17 etiam om. B 18 oriri ex orire d corr. m. 2 arbitrantur B 19 est om. B m.1 20 nec homicidio—incestu om. B m. 1 quidem ex quidam d corr. m. 2 (quiddam Bet. v corr, Brassicanus) . 25 posset Halmius: posait AB (et rea.) 26 mar gisB )

96
ullam rem dominus magis posset horrere, ad promerendam uitam aeternam, quasi uero, etiamsi possit his rebus accipi, tanti esset ad eam per scelera tam immania peruenire.

XVIII. Intellegere ergo possumus, aut quales esse pagani crediderint Christianos, qui talibus sacrificiis deum colerent, aut qualem sollicitent deum ipsum, qui haec sacra docuisset. et hoc cur ita? cur utique nisi ob eos, qui Christiani esse dicuntur et non sunt, qui per flagitia ac turpitudines suas nomen religionis infamant, qui, ut scriptum est, fatentur se nosse deum, factis autem negant, cum sint abominabiles et increduli, ad omne autem opus bonum reprobi; per quos, ut legimus, uia ueritatis blasphematur et sacrosanctum domini dei nomen sacrilegorum hominum maledictione uiolatur ?

quam grauis autem ac singularis piaculi malum sit nomen diuinitatis in blasphemiam gentium dare, etiam Dauid beatissimi edocemur exemplo: qui cum suffragio iustitiarum suarum aeternam pro offensionibus suis poenam per unam tantum confessionem meruerit euadere, huius tamen criminis ueniam nec per paenitentiam patrocinantem potuit impetrare. nam cum ei errores proprios confitenti Natham propheta dixisset: transtulit deus peccatum tuum, non morieris, subdidit statim: uerumtamen quia blasphemare fecisti inimicos domini propter uerbum hoc, filius, qui ex te natus est, morietur.

et quid post haec? deposito scilicet diademate proiectis gemmis, exutus purpuris remoto omni splendore regiae dignitatis, cum pro his omnibus solitarius gemens clusus, sacco squalidus fletu madidus cinere sordidatus, uitam paruuli sui tot lamentationum suffragiis [*]( 9 Tit. 1, 16 \'11 n Pet. 2, 2 21 II Reg. 12, 13 ) [*]( 1 posset ex possit A corr. m. 2: possit B 3 immania ex immaniam eorr. Tv m. 2: immaniam A in qua praecedit sceleratam (sic) et B peroeum B 4 quales ex qualis A corr. m. 2 \' 10 abhominabiles- A \' 15 beatissimi ex -me A corr. m. 2 19 poenit: ex penit. A corr. m. 2 20 nathan B 25 exutis B remoto \' Baluzius : remota B (et AT quod apud Halmium deest.) sptendore regiae dignitatis T: - splendoris regiae dignitate AB 27 clausns B sacco ex saccu A corr. m. 2\'. )

97
peteret et piissimum deum tanta precum ambitione pulsaret, sic rogans et obsecrans obtinere non potuit,. cum tamen, quod fortissimum petentibus adiumentum est, impetraturum se quod-sic a deo peteret credidisset.

ex qua intellegi poteat, quod nullum penitus maioris piaculi crimen est,. quam blasphemandi causam gentibus dare. quicumque enim. sine blasphemia aliorum grauiter errauerit. sibi tantum . adfert damnationem: qui autem blasphemare alios fecerit multos secum praecipitat.. in mortem, et necesse erit ut. sit pro tantis reus, quantos secum traxerit in reatum, nec solum hoc, sed quioumque, peccator ita peccat, ut alios tamen peccato suo blasphemare non faciat, peccatum suum ipsi obest tantummodo, qui peccauerit, sacrosanctum autem dei nomen sacrilega blasphemantium maledictione non laedit. qui uero blasphemare alios peccans fecerit, necesse est peccatum huius supra criminis humani esse mensuram, quia per conuicia plurimorum inaestimabilem deo fecit iniuriam.

XVIIII. Hoc autem, ut dixi, malum peculiariter tantum Christianorum est, quia per eos tantummodo blasphematur deus, qui bona discunt et mala faciunt, qui, ut scriptum est, deum uerbis confitentur et factis negant, qui, ut idem apostolus ait, adquiescunt legi et sciunt uoluntatem eius et probant, quae potiora sunt, qui habent formam scientiae et ueritatis in lege, qui praedicant non furandum et furantur, qui legunt non moechandum et moechantur, qui in lege gloriantur et per praeuaricationem legis deum inhonorant.

et ideo hoc ipso Christiani deteriores sunt, quia meliores esse deberent; non enim probant quod profitentur, et impugnant professionem [*]( 21 Tit. 1, 16 Rom. 2, 17 ) [*]( 2 et obsecrans B bis habet 3 est ex et B corr. 8 alio A et statim immortem 10 trax (sic) A . 11 alios ex alius A corr. m. 2 12 facit d qui Rittershusius: quae A quod B 15 est om. B .17 fecit A quod Halmium fugit: facit B 19 est A 8. Z. m. 2 20 discunt] sciunt malit HCfrlelius; at cf. Ô. 83. est B s. Z. 22 legis sed s puncta A 2\'4 et furantur om. A 25 legem sed m punct. A .27 quia. Hartelius conl. pag. 100, 4: qui AB edd. 28 confitentur B. ) [*]( VIII. ) [*]( 7 )

98
suam moribus suis. magis enim damnabilis est malitia, quam titulus bonitatis accusat, et reatus impii est pium nomen. unde etiam saluator in Apocalypsi ad tepidum Christianum ait: utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. omnem Christianum dominus fide ac spiritu iubet esse feruentem. sic enim scriptum est: ut simus spiritu feruentes, domino seruientes.

in hoc ergo feruore spiritus fidei religiosae ardor ostenditur: de quo ardore qui plurimum habet feruens esse agnoscitur et fidelis: qui nihil omnino habet frigidus esse intellegitur ac paganus; qui uero inter utrumque uel neutrum est, tepidus atque exosus est domino Christianus, et ideo ad eum dicitur: utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex oremeo. hoc est dicere: utinamis aut calorem et fidem haberes bonorum Christianorum aut certe frigus et ignorantiam paganorum. aut enim fides te calida deo insinuaret aut certe ad praesens adhuc legis ignorantia aliquatenus excusaret. nunc autem quia Christum iam agnouisti et neglegis quem agnouisti, qui susceptus es quasi intra os dei per fidei agnitionem proiceris per teporem.

quod quidem etiam beatus apostolus Petrus euidenter exposuit dicens de uitiosis ac tepidis, id est male uiuentibus Christianis: melius erat illis non cognoscere ueritatem quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato. contigit illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad suum uomitum aut sus lota in uolutabro caeni.\' quod ut euidenter de his dictum intellegamus, qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus uiuunt, audi, quid de isdem in eodem loco dicat: [*]( _4 Apoc. 3, 15 7 Rom. 12, 11 24 II Pet. 2, 21 sq. ) [*]( 4 fridus s. scr. m. 2 gi A item § 92 (13) 6 fidem sed m punct. A 16 et] aut B 20 suscepisti sed punct. isti et 8. scr. m. 2 tus es d 21 dei] d* (sic) A proicieris B 27 sues sed e punct. A sues B uolutrabro B 28 cęni A: Iuti B euidenter ex uidenter A corr. m. 2 30 quid de hisdem ex quidehisdem d corr. m. 2 quid eisdem (om. de) B )

99
si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus impliciti superantur, facta sunt illis nouissima -peiora prioribus.

quod quidem et beatus apostolus Paulus in eundem modum dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias: si autem praeuaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. circumcisionem autem christianitatem intellegendam ipse euidentissime docet dicens: nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo seruimus et non in carne confidimus. ac per hoc uidemus, quod malos . Christianos paganis comparat, nec comparat tantum, sed paene postponit dicens: si autem praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisione reputabitur, et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praeuaricator legis es? ac per hoc intellegimus, ut supra dixi, culpabiliores nos !

multo esse, qui legem dei habemus et spernimus, quam illos, qui nec habent omnino nec norunt: nemo enim ignota contemnit. concupiscentiam quippe, apostolus, nesciebam, inquit, nisi lex diceret: non concupisces. neque enim praeuaricantur a lege, quam non habent, quia, ut scriptum est, ubi non est lex, nec praeuaricatio. ac per hoc, [*]( 1 II Pet. 2, 20 5 Rom. 2, 25 9 Phil. 8, 13 13 Rom. 2, 26 21 Rom. 7, 7 24 Rom. 4, 15 ) [*]( 2 conseraatoris ex -res A corr. m.2 5 in eodem modum B 11 malos Christianos ex malus Christianus A corr. m. 2 20 contempnit d ut statim contempnnnt 21 apostolna nesciebam inquit omnes codd. nesciebam, apostolus inquit cum edd. HaZmiva; equidem m uerborum collocatione quae est in codd. non offenderim nee retinere dvbitaui; si uero mutanda est, certe acribendum: inquit apostolus non ap. inquit; ubicumque enim inquit una cum subiecto in omnibus Saluiani scriptis apparet, subiectum postponitur uerbo inquit nusquam praeponittW; sic locis quindecim (ut statim F, 1): inquit apostolus, decem inquit sacra scriptura s. scriptura 8. sermo diuinus; quinquies inquit saluator, bis inquit dominus, semel inquit beatisaimua Paulus s. deus 8. diabolns s. propheta ) [*]( 7* )

100
si non praenaricantur a lege quam non habent, ergo nec contemnunt legis scita quae non habent, quia nemo, ut dixi, potest despicere quod nescit. nos ergo et contemptores pariter . at, praeuaricatores sumus ac per hoc paganis deteriores, quia illi non norunt dei mandata, nos nouimus: illi ea non habent, nos habemus;, illi inaudita non faciunt, nos lecta calcamus. et ideo apud illos ignorantia est apud nos praeuaricatio, quia minoris criminis reatus est legem nescire quam spernere. [*]( 8 spernere. EXPLICIT LiBER QUABTUS. INCIPIT LIBER QUINTUS AB )
101

I. Scio infidelissimos quosque et ueritatis diuinae incapaces dicere aduersum haec posse, quae diximus, si tantus sit Christianorum infidelium reatus, ut plus peccent praetermittentes mandata domini quae sciant, quam paganae gentes. quae nesciant, salubriorem his fuisse ignorantiam quam agnitionem, et contra eos esse admodum quod agnouerint ueritatem. quibus hoc respondendum est, non ueritatem his obesse sed uitia, nec legem nocere sed mores. denique da mores bonos, et legis scita pro nobis sunt: tolle uitia, lex prodest. scimus enim, inquit apostolus, quia lex bona est, 81 quis ea legitime utatur. legitime itaque lege utere et legem tibi bonam ipse fecisti. scimus enim, in-. quit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur, Sciens hoc quod iusto lex non est posita.

ac per hoc iustus esse incipe et eris liber a lege, quia non potest uenire lex contra mores, quae iam habetur in moribus. scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur, sciens hoc, quod iusto lex non est posita, sed iniustis; et non subditis, sed sceleratis et impiis et peccatoribus et si quod: aliud sanae doctrinae aduers-atur. ac per hoc non tam lex tibi, o homo, quam tu legi aduersaris, nec lex contra te bene praecipiendo, [*]( 11 I Tim. 1, 8 19 T Tim. 1, 9 ,■ \' ) [*]( 4 reatua ex reatu 4 cofr. tn. 3 A denique da jnores PithoeUs: deniq: quadam mores A denique clamores B . 10 bonis eq bonpis Å cort. m. 2 ifem statim uitia ex uicia 12 et\' aiquis ^ hoc loco \'. 15 non est let B 17 immoribus A 18 enim] ergO B, 19 non eat lez B 21 si quid Vulgata 22 tam non B )

102
sed tu contra legem male uiuendo agis.

immo illa pro te est, tu contra illam. illa enim tibi consulit sancta dicendo, tu contra illam uenis praua faciendo, nec contra illam tantum sed etiam contra te; hoc ipso enim, quod contra illam, et contra te, quia in illa salus et uita tua est. ac per hoc dum legem diuinam deseris, salutem propriam derelinquis. non aliter ergo nos de dominica lege querimur, quam queri de optimo medico impatiens aegrotus solet: qui cum ingrauescere sibi morbos uitio suo fecerit, imperitiam medentis accusat. quasi uero curare ullam infirmitatem praecepta possint, si eis non oboedierit infirmus, aut sanare quemquam obseruantia ualeat, quam medicus ei imperat, si eam sibi aegrotus ipse non praestat.

quid iuuant stomachum absinthia, si statim dulcia subsequantur ? quid conferunt frenetico silentia circumstantium, quem suus clamor occidit? aut quid prodesse poterit antidotum, cui superfunditur uenenum? et nobis itaque lex est antidotum sed uitiositas uenenum. sanare nos non potest legis antidotum, quos occidunt uenena uitiorum. sed iam de his et antea satis diximus et, si ita res postulauerit, etiam post haec iuuante domino aliqua dicemus.

II. Interim quia duo superius barbarorum genera uel sectas esse memorauimus, paganorum atque haereticorum, quia de paganis iam, ut arbitror, satis fecimus, de haereticis quoque, ut causa poscit, subiciamus. potest enim quispiam dicere: etiamsi a paganis lex diuina non exigat, ut mandata faciant, quae non sciunt, certe ab haereticis exigit, qui sciunt: eadem enim etiam illos legere, quae nos legimus, eosdem apud illos . prophetas dei, eosdem apostolos, eosdem euangelistas esse, ac per hoc aut non minus ab illis legem neglegi quam a nobis, [*](2 tu A m. 1 8. 1. consulit ex consulet d corr. m. 2 dicendo A 9 morbos ex morbus A corr. m. 1 10 ulla infirmitate B 13 iuuat B absinthia Baluzius : abstinentia AB (reU.) 15 quem] qua d 19 hin ex hi 4 corr. m. 2 res postulauerit] repostulauerit B 20 4fio A: deo ? 21 duo* A 26 ahereticis A super a add. m.2 b 27 nos ex non A corr. m. 2 28 dei B 8. J. apostolos eosdem B .29 illos d super o add. )

103
aut etiam multo magis, quia cum eadem legant scripta quae nostri, multo faciunt deteriora quam nostri. utrumque ergo uideamus. eadem, inquis, legunt illi, quae leguntur a nobis.