De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed mereri nos absque dubio non putamus, et hinc est, quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae adrogantia. inter multos siquidem eorundem criminum reos nullus est criminosior, quam qui se non putat criminosum. itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios iudicemus.

sed esto, inquit aliquis, peccatores et mali simus, certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus, et hoc ipso utique manifestum est, quod non respicit res humanas deus, quia, cum meliores simus, deterioribus subiugamur. an meliores simus barbaris iam uidebimus: certe, quod non dubium est, meliores esse debemus. et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus; criminosior enim culpa est, ubi honestior status. ei honoratior est persona peccantis, peccati quoque maior inuidia.

furtum in omni quidem est homine malum facinus, sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona. cunctis fornicatio interdicitur, sed grauius multo est, si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. ita et nos, qui Christiani et catholici esse [*]( 2 infimos eac AB recipere non thbitaui; \'haud acio an reote quamquam supra (6 54) legimw: infirmiores omnibus gentibus et miseriores etc.\' Halmius: infirmos edd. omnes 4 iudicare Å. quia B corr. ex quod . 7 mazime A 9 reos ex reus et Å et B corr. m. 8 putat non B 11 esto Rittershusius : est omnes codd. 12 peccatores .. simus Mommsen: peccdtor eat et malissimus A peccator et malignissimus B 13 et ex ex B corr. 14 sumus B 15 sumus B , 19 est (ante persona) om. B 20 quidem est in omni B 21 dubio, si senator B quod recepit Halmius ; at cfr. paulo post: foedius inebriatur pobrietatem fronte praetendens 22 infima persona Å m. reo. in marg.; om. B 24 et (ante catholici) om. B )

86
dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, grauius erramus; atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. ubi sublimior est praerogatiua, maior est culpa; ipsa enim errores nostros religio, quam profitemur, accusat. criminosior est eius impudicitia, qui promiserit castitatem, foedius inebriatur sobrietatem fronte praetendens.

nihil est philosopho turpius uitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem, quam uitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam\' magnae professionis nomine uiuimus et positi in religione peccamus.

XIII. Sed soio plurimis intolerabile uideri, si barbaris deteriores esse dicamur. et quid facimus, quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse uideatur? immo causam nostram hoc magis adgrauat, si deteriores sumus et meliores nos esse credamus. qui enim, inquit apostolus, existimat se aliquid esse, cum nihil, sit se ipsum seducit; opus autem suum probet homo. operi ergo nostro debemus credere non opinioni rationi non libidini ueritati non uoluntati.

igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus aut quomodo meliores simus aut quibus barbaris. duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est aut haereticorum aut paganorum. his ergo omnibus, quantum ad legem diuinam pertinet, dico [*]( .\'18 Gal. 6, 8 .:.. ) [*]( 7 philofo B uicia. (bis) A 11 habere Å sub tam ex sumptam A corr. m. 2, tam B s. l. 12 positi! religio* A 15 esse deteriores B faci.. A 17 hoc causam nostram B 18 eiistima (sed & in ras.) se A: se ezistimat BHalmius H ergo] autem B 21 opinioni rationi noh libidini ex opinione ratione et libidine A corr. m. 2 22 quia om. B \' quidam ex quidem A corr. m. 2 quidam B 8. I. 23 etiam B 8. Z. barbaris B 8. 1.\' 24 iu** uideamns et mel **** quibus A 26 id in ras. A, fume ui- detur hoc 27 pertinet « sine A. )

87
nos sine comparatione meliores: quantum ad uitam ac uitae actus, doleo ac plango esse peiores. quamuis id ipsum tamen, ut ante iam diximus, non de omni penitus Romani populi uniuersitate dicamus —

excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares aut, si id ; nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles — ceteros uero a.ut omnes aut paene omnes magis reos esse quam barbaros. hoc est autem deteriorem esse magis reum esse. itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus, ut dixi, aut quo modo aut quibus barbaris.

ego enim praeter eos tantummodo Romanorum, quos paulo antea nominaui, ceteros aut omnes aut paene omnes maioris reatus dico et criminosioris uitae esse quam barbaros. irasceris forsitan qui haec legis et condemnas insuper quae legis. non refugio censuram tuam. condemna, si mentior, condemna, si non probauero, condemna, si id quod adsero non etiam scripturas sacras dixisse monstrauero.

igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. uita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores, lege autem catholica sine comparatione meliores. sed illud considerandum est, quia, quod lex bona est, nostrum non est, quod autem male uiuimus, nostrum est. et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si uita nostra et conuersatio non est bona; lex enim bona munus est Christi, uita autem non bona criminis nostri. immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus et mali cultores [*](1 quantum autem B uitam ac (sed ac in ras.) A: uitam ad B (Tt) uitam et ad m mg. v Brassicanus uitam et Hdlmius 6 aliqua B corr. ex aliquis \' actuum honestorum B 7 ceteros atitem omnes B m. 1 item statim pene omnis 14 maioris ex maiores et A et B corr. m. 2 criminosioris ex -res A corr. m. 2 16.17 condempna* ter A. condempnas ter B 20 implurimis deterioribus A 23 quod om. B m. 1 24 non B s. Z. 25 e*« nihil A, fuisse uidetur en 26 pro et A si s. Z. m. 2 est muneris B )

88
sumus. quin potius nec cultores, si mali, quia cultor dici non potest malus cultor. neque enim colit qui rem sanctam non sancte colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus.

XIV. Remota ergo legis praerogatiua, quae nos aut nihil omnino adiuuat aut etiam iusta animaduersione condemnat, uitam barbarorum atque nostrorum studia mores uitia comparemus. iniusti sunt barbari et nos hoc sumus, auari sunt barbari et nos hoc sumus, infideles sunt barbari et nos hoc sumus, cupidi sunt barbari et nos hoc sumus, impudici sunt barbari et nos hoc sumus, omnium denique improbitatum atque impuritatum sunt barbari et nos hoc sumus.

sed responderi fortasse possit: ergo si pares uitiositate -barbaris sumus, cur non sumus etiam uiribus pares ? cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam inualidi quam nos sumus illi esse deberent. uerum est, ac per hoc superest, ut illi nocentiores sint qui infirmiores. quomodo hoc probamus ? scilicet quia, ut superius locuti sumus, omnia ex iudicio deum facere monstrauimus. si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi domini speculantur bonos et malos, et iuxta apostolum iudicium dei est secundum ueritatem in omnes malos, uidemus nos, qui non desinimus mala [*]( 20 Pron. 15, 3 22 Rom. 2, 2 ) [*]( 1 si B corr. ex quia 2 rem. non s** colit Å; etiam initio seq. cap. pauca verba in hoc cod. laesa smt 5 remotae A 10 inpndici (sic) sunt barbari et nos hoc sumus A in inferiore marg. m. 2 (eadem om. T) 12 impuritatum sunt AB(Tt): pleni inserendum post impuritatum in v margine adscripsit Brassicanus quem deinceps cum edd. et Halmius secutus est; cf. tamen quae disputauimus m Sits. - Ber, p. 11. et quae supra in adn. crit. ad I 58 adiecimus respondere A (fort. retmendum fuit et scribendum possif pro possit, quia et §67 sequitur: sed eadem, inquis ; cfr. adn. crit. ad VI39) 13 fortasse possit addito in mg. m. 2 aliquis (male ortum ex inf. act. respondere) A barbaris ex barbari d corr. m. 2, item 15 atque ex quae 16 illi mali B 19 quia B s. l. 23 uideamus A desinimus ex desinemus A corr. m. 2 )

89
agere, ex iudicio iusti dei poenas malitiae sustinere.

sed eadem, inquis, mala etiam barbari agant et non sunt tamen tam miseri quam nos sumus. hoc ergo interest quod, si eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen maiore offensione peccamus. possunt enim nostra et barbarorum uitia esse paria, sed in his tamen uitiis necesse est peccata nostra esse grauiora. nam cum omnes, ut iam ante diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est Francorum infidelis, Gipidarum inhumana Chunorum impudica, omnium denique gentium barbarorum uita uitiositas.

sed numquid eundem reatum habent illorum uitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alamanni quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Alani quam rapacitas Christiani? si fallat Chunus uel Gipida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? si perieret Francus, quid noui faciet, qui periurium ipsum sermonis genus putat esse non criminis?

et quid mirum, si hoc barbari ita credunt, qui legem et deum nesciunt, cum maior ferme Romani nominis [*]( 2 et non sunt *** tam miseri A (exciderunt tres uel quattuor litt. et guidcD. absque dubio tam, ut idem paulo post habet: non tam maiore et statim: in his taffi uitiis) 3 si] etsi B 7 ante iam B 8 aut (ante pagani) ex nt A corr. m. 2, ut statim e contrario ut ex aut 9 prius B corr. ex prior saxonum ex saxorum A corr. m. 2 10 gypidarum A gepidarum B item paulo post (17) Hunorum B item -33 et hnnus 17 11 barbararum \'Rittershusius ut I 36. 47. VI 53. 67. VII 8(?). 37\' Halmius; at V 7 item A aperte habet barbarorum; IIII 61 in omni gente omnium barbarorum; cfr. praeterea populi barbarorum VI 69. 98 12 quem v: quae AB; fort. in archetypo fuit uitiaque pro nitia atque (praesertim cum quae pro que in A saepe occwrrat) 13 criminosa] nitiosa B 15 alani A (Alamanni B) 16 Alani B m. 1 Albani AB m. 2 18 culpa A perierat sed priore r pnnct. A periret B cf. infra ad § 76 quid ex qui A corr. m. 2 19 faceret B sermonis ex sermone A corr. m. 2 21 maiora B et (quod Halmius om.) A ferme ex perme A corr. m. 2.. )

90
portio ita existimet, quae peccare se nouit? nam ut de alio hominum genere non dicam, consideremus solas negotiatorum et Syrorum omnium turbas, quae maiorem ferme ciuitatum uniuersarum partem occupauerunt, si aliud est uita istorum omnium quam meditatio doli et tritura mendacii, aut si non perire admodum uerba aestimant, quae nil loquentibus prosunt. tantus apud hos dei honor est prohibentis iusiurandum, ut singularem aestiment fructum omne periurium.

quid ergo mirum barbaros fallere, qui falsitatis crimen ignorant? nihil enim contemptu agunt caelestium praeceptorum, praeceptum domini nescientes, quia non facit aliquid contra legem legis ignarus. noster ergo hic peculiariter reatus est, qui legem diuinam legimus et legalia semper scripta uiolamus, qui deum nosse nos dicimus et iussa illius ac praecepta calcamus; ac per hoc cum eum spernamus, quem coli a nobis credimus atque iactamus, id ipsum, quod cultus dei uidetur, iniuria est.

XY. Denique, ut de peccatis aliis nihil dicam, quis est omnino hominum saecularium praeter paucos, qui non ad hoc semper Christi nomen in ore habeat ut perieret? unde etiam peruulgatum hoc fere et apud nobiles et apud ignobiles sacramentum est: <per Christum quia hoc facio\', \'per Christum quia hoc ago\', \'per Christum quia nihil aliud dicturus sum\', \'per Christum quia nihil aliud acturus sum\'. et quid plura? in id penitus deducta res est, ut, sicut de paganis barbaris prius diximus, Christi nomen non uideatur iam sacramentum [*]( 1 existimet edd.: Qstimet A estimet B 2 hominum ex homine A corr. m. 2 3 Syrorum scripsi: syricorum A siricorum B <fort. Syricorum\' Halmius, sed cum eandem formam in textu habeat, operarum error sit necesse est; scribere eum uoluisse Syriacorum ex Indice eius III collegerim qui sic habet : \'Syrici (Syriaci?)\' maiorum B 6 nil loquentibua ex illoquentibus A corr. m. 2: nihil loquentibus B 7 prohibentis ed. pr. (in v prohiben- et m mg. ns Brassicanus): prohibens etiam A prohibens B 8 estiment B omne ex omni A corr. m. 2: omnium B 9 qui (ante falsitatis) ex quid A corr. m. 1 10 contemptus B praeceptum] praecepta B 14 praecepta soluamus calcamus B 15 cum om. B 19 perierit sed. r del et it mut. in et A peieret ex peier B corr. cf. ad 668 et 76 20 peruulgatum A: per uultum B 22 nihil aliud dicturus B corr. ex nihil dicturus )

91
esse sed sermo.

nam in tantum apud plurimos nomen hoe parui penditur, ut numquam minus cogitent quippiam facere quam cum se iurant per Christum esse facturos. et cum scriptum sit: non nominabis nomen domini dei tui in uanum, in id reuerentia Christi decidit, ut inter ceteras saeculi uanitates nihil ia.m paene uanius quam Christi nomen esse uideatur.

denique multi non otiosas tantummodo res et aniles sed etiam scelera quaedam se iurant per Christi nomen esse facturos. hic enim loquendi usus est talibus: *per Christum quia tollo illud\', \'per Christum quia caedo illum), *per Christum quia occido illum\'. ad hoc res recidit, ut, cum per Christi nomen iurauerint, putent se scelera etiam religiose facturos. denique quid mihi ipsi euenerit dicam.

cum ante aliquantulum tempus, uictus cuiusdam pauperis prece, praepotentiori cuidam supplicarem, obsecrans ne homini misero et egestuoso rem ac substantiam suam tolleret, ne subsidium et stipem, quo paupertas illius nitebatur, auferret, tum ille, qui rebus eius siti. rabida inhiauerat ac praedam iam spe et cupiditate ardentissima. deuorarat, respiciens ac uibrans in os meum truces oculos, utpote qui tolli sibi a me putaret quicquid ipse alteri non tulisset, nequaquam hoc, quod peterem, fieri a se posse respondit, quasi uero iussu aut scripto id sacro faceret, quod penitus praeterire non posset.

cumque ego causam, qua hoc fieri non ualeret, inquirerem, dixit rem uiolentissimam et cui ; contradici . penitus non deberet: \'iuraui', inquit, cres illius a [*]( 4 Ezod. 20, 7 ) [*]( 1 plurimoe esse nomen B 6 paene iam B 10 caedo] credo A 11 ad hoc ex adhuc A eorr. m. 2, item recidit ex recedit 12 pnta B esse facturos B 14 p̃ce (sic) A. add. m. 2 post motu praepotentiori ex—re A corr. m. 2 item statim homini ex homine 17 ille qui B 8. Z. eius rebus B si dirapida A 20 quicquid A: quod B putaret ex pudaret A corr. m. 2 21 tulisset B et corr. ex tollisset m. 2 d (tolli et tulisset hic suo more lusisse Saluianum putarim) tollisset cum edd. Hdlmius fleri se B 23 possit A ego] ergo fort. recte A 24 fieri n. ualeret ex fleret n. ualerent d corr. m. 2 quaererem B 25 per Christum ante res d rec. m. 8. J. add., fort. recte quia statim sequitur : quod etiam interposito Christi nomine me dixi esse -facturum. )

92
\' me esse tollendas. uide ergo an possim uel debeam. non efficere quod etiam interposito Christi nomine me dixi esse facturum\'. tum ego (quid amplius enim facerem, cui res tam iusta ostendebatur et sancta?) audita religiosissimi soeleris ratione discessi .