Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VI. DOMNO SANCTO MERITIS BEATISSIMO PAPAE HONORIS CULTU SUSPICIENDO ATQVE APOSTOLICO PATRI DOMNO RURICIO EPISCOPO EUFRASIUS.

Taediosam pietatem uestram esse tenui rumore cognoui, sed harum baiulum destinaui, ut anxietatem meam de acerbitate nuntii celeriter releuetis, quia scit diuina pietas, quod et tristitiam et infirmitatem uestram non conpatientis, sed perferentis dolore participo. sic ita concedat diuina miseratio, ut mihi per multos annos exterioris uestri uigorem et alacritatem integrae sanitatis indulgeat, quia uere tunc reparatum esse me sentio, si de sospitate uestra celerius optata cognouero.

VII. DOMNO SANCTO MERITISSIMO IN CHRISTI LUMINARIA PRAEPERENDO ET PLURIMUM IN CHRISTO DESIDERANDO PIISSIMO DOMNO RURICIO EPISCOPO CAESARIUS EPISCOPUS.

Dum nimium tribularetur animus meus, quare ad synodum uestram praesentiam non meruimus obtinere, sanctus et domnus meus Uerus episcopus mihi dignatus est dicere, quod per suum diaconum mihi Agate uestras litteras destinasset, quas ego nescio quo casu aut qua neglegentia me non retineo suscepisse. sed tamen sancto et domno meo fratri uestro certissime credo et malo hoc portitoris neglegentiae inputare. sed licet sanctos et desiderabiles uestros apices miseritis, tam-en, sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat, ut personam dirigeretis, quae ad uicem uestram subscriberet, et, quod sancti fratres uestri statuerunt, in persona uestra firmaretur. [*]( 2 pape S 3 domino v 5 postquam ante taediosam Kr., P ceteris litteris euanidis S tenue romore S sed harum] Sicharium Kr. 6 distinaui S 7 nuncii S reueletis v 8 conpacientis S perferentes S 10 integre S 12 suspitate S obtata S1 14 domino v 16 cesarius S 17 sinodum S 18 preseutiam S 20 agate uestras S, a caritate uestra suspicatur v distinasset S 21 reteneo S 22 domino v 23 mallo S negligentiae S 25 obtime S dirigeritis S 26 que S subscriberit S fratris S )

449

Sed quia noui, quam sancto et frequenti ac pio desiderio interesse uolueritis, omnibus fratribus uestris uotum uestrum et sanctam uoluntatem exposui, pro qua re nihil pietati uestrae uel potuimus uel debuimus inputare. sed, licet desiderabilem uestram praesentiam non habuerimus, orationum tamen uestrarum suffragia nos meruisse persensimus. et ideo his datis saluto plurimum affectu et honore, quo dignum est, et rogo, ut me sanctis et inlustribus precibus simul ac meritis domino commendetis, simulque indico pietati uestrae, ut, quia filius uester Eudomius, si potuerit, hoc elaborare desiderat, et superueniente anno Tolosa synodum Christo propitio habeamus, ubi etiam, si potuerit, Hispanos uult episcopos conuenire. et ideo orate, ut tam sancto desiderio suo dominus tribuere dignetur effectum.

Sanctum uero et dulcissimum fratrem meum Capillutum presbyterum, amatorem et praedicatorem uestrum, uestrae sanctimoniae, quanta ualeo, insinuatione commendo et pro ipso uobis ingentes et uberes gratias ago, quia, quantum ipse adseruit, tantum se circa illum inpendit pia et sincera beniuolentia uestra, ut hoc nullus hominum possit exponere. nunc ergo. quia pro uestro desiderio aestuans pietatem uestram expetiit, dignum iudicaui, ut per ipsum humilitatis meae litteras destinarem, quo remeante, si Christus annuerit, apices uestros quasi caeleste munus desidero promereri. ora pro me.

VIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO DOMNO ET PAPAE RURICIO EPISCOPO SEDATUS EPISCOPUS.

Equum, quem per fratrem nostrum presbyterum transmisistis, accepi magnificis uerborum uestrorum phaleris oneratum, in [*]( 1 ac frequenti et v 5 presentiam S 6 persentimus v utrum dictis an datis in 8 exstet dubium, dictis v 9 commendetis S. ut Kr., et S 10 et Kr., ut S 11 tholosa S, Tolosae v Kr. 12 hispanus Sl 13 oro te v tam S dignaretur affectum S, cenT. v 21 expetit coni. Mmumsenus 22 meae om. v 23 distinarem S 24 desiderio S 26 domino v suspiciendo Kr., suscipiendo S 27 papae] patrono Kr. 28 aequum S 29 faleris S oneratum scrijm, honeratum S, honoratum vKr. ) [*]( XXI. Fauat. ) [*]( 29 )

450
uita uilem, in epistula pretiosum, mouentem se, cum foditur calcaribus aut urgetur uerberibus, et nihil penitus promouentem, forma deterrimum, colore uilissimum, molliorem plumis, statuis pigriorem, solida corpora pauescentem, umbras solum, ut credo, de consuetudine non timentem, fugitiuum, cum dimittitur, inmobilem, cum sedetur, in planis stantem, in asperis conruentem, qui teneri nesciat, ambulare non possit. quem priusquam uiderem, dum epistulas uestras relego, illorum de gente esse credidi,. quos Daedala Circe subposita de matre nothos furata creauit.

Putabam illum calidum animis, acrem cursibus, ignem, cum exhiberetur, elatis naribus efflaturum, concussurum solido cornu campos, celeritate uentos et flumina praecursurum. talem enim mihi splendidissimus epistulae sermo promiserat. credebam etiam, quod illum mandentem frenos, terentem morsibus ferrum duo fortiores uiri, ne euaderet, retinerent. nec me fefellit. nam trahebant eum aliquot, inpingebant alii et plures caedebant. quem ut sic exhibitum uidi, optaui, ut talia, qualia erant, non, qualia epistula mea continet, semper caris uestris munera mitteretis. ego tamen, quia mihi non reliquistis in transmissi muneris laude quod dicerem, ne omnino ..... [*]( 10] Uerg. Aen. VII 282 sq.. ) [*]( 1 uita scripsi, uia S preciosum S se-promouentem Sbis 2 et] ex S paenitus S 3 statuis v, status S 4 pauiscentem S 5 fugitium S 6 caeditur v 9 crededi S dedala S 11 notus S 12 potabam S callidum S 13 exiberetur S 14 campus Sl uentus S 16 mandantem S (e man. alt.), manducantem t\' frenus S1 terentem r, erentem S 17 forciores S feuellit S 18 aliquod S cedebant S 19 ut r, ad 8 20 muneris v, munere S lacunam indicaui; quae sequuntur in S, ex Sidonii epistula (II, 1) deprompta ntnt, cf. prolegomena )

451