Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

I. DOMINO RELIGIONIS HONORE SUBLIMI AC FIDEI MERITIS MAGNIFICANDO FILIO RURICIO GRAECUS.

Gratias domino, quod fidei uestrae meritum sicut proficit deuotione ita crescit et opere. laborantium necessitates sollicitudine praeuenis, benignitate foues, humanitate sustentas. his enim rebus iuxta apostolum spiritu feruentes, domino seruientes, spe gaudentes diuinas uobis (uitae) aeternae retributiones adquiritis. sed in sublimitate uestra ista non noua sunt, quia animus uester, sicut plenus est dei timore, ita plenus est caritate, caritate, inquam, quae sola usu proficit et largiendo succrescit et pensum sciens et detrimenta non sentiens. dum enim dependitur, non expenditur, sed magis, dum prorogatur, augetur eiusque gratia ita muneratur percipiens, ut non minoretur inpertiens, quae ad similitudinem diuinitatis dat, quod (habet), habetque, quod dederit.

II. DOMINO BEATISSIMO AC REUERENTISSIMO ATQVE A ME DEBITO CULTU SINGULARITER OBSERUANDO IN CHRISTO PATRONO RURICIO EPISCOPO UICTORINUS.

Cum beatitudinem uestram uidere et breuissimo tempore et una tantum uice meruerim, ita tamen ad primum uestrae agnitionis contemplationisque congressum sensus meos fonte [*]( 8] Rom. 12, 11 ) [*](1 epistulas a Fausto ad Ruricium scriptas exhibuimus p. 208 sqq. 6 operi S 9 uitae addidi, om. 8 aeterne Kr. 10 aquiritis S 12 quae v, qua S solo v 13 pensum v, pensam S, fort. pensa acribendum 15 ut Kr., et 8 16 minoratur e inperciens S que S 17 habet add. v, om. S 19 debit occultu 8 20 obserdo S, corr. v 21 uicturinus S 23 et v, ut S meruerim v, meruero S Kr. 24 agnicionis S, cognitionis v contemplacionisque S sensos S, )

444
purissimo benigni pectoris inrigastis, ut, quamlibet alloquiorum uestrorum munera pretiosa non capiam, praesentiam tamen uestram intra mentis profunda possideam, ut, etsi causas desiderii refouendi extrinsecus non accipiam, intra me eas tamen, dum gratiae uestrae reminiscor, inueniam. neque enim fas est, ut bonum illud ex accedentibus tantum requirat adiutoriis incrementum, quod medullis constat infusum. quo fit, ut caritas, quae in uisceribus meis iugi recordatione uestri innouata dulcescit, caritatis mihi uestrae uicissitudinem repromittat. ac sic affectus erga uos meus uestri mihi animi fideiussor accedit et quodam modo conscientia interioris mei mutuo mihi uestrae testis dilectionis adsistit, quantumque mihi de uobis praesumere debeam, mentem meam, quae toto erga uos amoris ardore flagrat, interrogo. unde salutationem deferens et intercessionem deposcens pro harum portitore insufficientes gratias refero. et quia infelicis ipsius laborem, quo pro absolutione uxoris per diuersarum regionum est iactatus exilia, mors redemptae protinus subsecuta cassauit et nunc rursus pro filiae redemptione anxietas paterna distenditur, uestris eum litteris prosequi pro cumulanda mercedis uestrae ubertate iubeatis.

Pius dominus reuerendam mihi beatitudinem uestram ad profectum et ornatum ecclesiae suae et annis multiplicare dignetur et meritis, domine beatissime ac reuerentissime atque a me debito cultu singulariter obseruande in Christo patrone.

III. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET OMNI MIHI CULTU ATQVE HONORE UENERANDO PATRI ET IN CHRISTO DOMINO PATRONO RURICIO EPISCOPO TAURENTIUS.

Litterae sanctitatis uestrae me spiritali cibo pastum incitauerunt ad spem futurorum et uerba prophetica claritate [*]( 1 benigni v, benigno S inrigastis cf. Rur. ep. II9, ingastis S, intrastis v 2 preciosa S presentiam S 3 possedeam S 7 incrementum v, incremantium S quod S quo-lira. 14 unde] cf. Rur. ep. II9 et 52 8 que S recollatione v 9 dulciscit S 12 quantumcumque v presumere S 13 que S 15 et] ut coni. Momvisenus 16 infelices S, infelicem t, absolutione v, ablutione S 17 redempte S 20 uestre S 21 reuertendam S 22 anni S 28 Turentius n 29 encitauernnt S )

445
radiantia ad discutiendas errorum tenebras purissima luce fulserunt. recognosco plenum caritatis affectum et sinceritatem piae castigationis amplector. eloquentiam in uerbis, in exeplis perfectionem, in consilio gratiam, in officio diligentiam, in ueritate constantiam, in admonitione ueritatem, scientiam probatis in dogmate. uos antiquos scripturarum interpretes et diuinorum uoluminum tractatores ueneranda mihi nomina Cyprianum, Augustinum, Hilarium, Ambrosium rettulistis, alios facundiae flore uernantes, alios et in reuelandis occultioribus spiritales, alios mulcendis inperitorum sensibus blandientes, alios in fidei assertione pugnantes.

Praeteritae calumniamur aetati, quod uiros illos admiratione dignissimos haec saecula non tulerunt. pro certo doctrinam iuniores ambierant (eorum), qui ante docuerunt. ego autem aetatem meam non de canentium putamine capillorum nec, sicut beatitudo uestra de saeculari auctore mutuata est, de colore barbae albentis agnosco, cum, etiamsi esset error in conputo, senescentis annos de torpore membrorum per morbi incrementa sentirem. sed omni precum humilitate deposco, utpro correctione morum meorum, pro inspirando mihi desiderio paenitendi, pro domini nostri propitiatione in sanctis uestris orationibus supplicetis, ut, qui ad uitandum procliue illius uiae in perniciosa uergentis erectum et cum labore gradiendum iter ostenditis, et ingressum boni operis et piae emendationis obtineatis effectum non in uerbere disciplinae, sed in indulgentiae medicina et misericordiae lenitate. hanc quoque uobis conferte mercedem: debetis enim fenus domino de thesauro, qui [*]( 2 recognusoo S 4 offitio S indulgentiam v 5 admunitione S ueritatem] et add. v 6 probatis expungi uult Mommsenus interpretis S Q 7 tractares S 8 agustinum S hylarium S ratuj.Iistis S, sed et illustres v 9 facundie S 11 fide S 12 praeteritae v, preteritate S 14 iuniores scripsi, iunioris S ambirent v eorum addidi, om. S 15 eam v potamine S 16 seculari S 17 barbe S etiamsi] non add. v essem t. error om. t\' 18 num senescentes scribendum ? de torpore Kr., decorpore S, decrepitos r 19 omni scripsi, omnium S 22 supplicitis S 23 uergentes S rectum r 25 ueruere S, feruore t. 27 fgnus S )

446
fidei uestrae traditus et a uobis illo commendante susceptus est. adquirite desperantes, arguite neglegentes, deditos somno ignauae securitatis excutite, resides excitate. decet ouem perditam in umeris suis bonum reportare pastorem et munitioribus caulis eas, quibus lupus insidiatur, includere.

Sanctum Augustinum, sicut iusseratis, inueni, quem cum filio communi Rustico presbytero esse credebam. operae pretium est, ut admiremini studium meum, quod, quae opuscula contineret, hucusque (qui) nesciui, sane capitulatim iam librum traditurus inspexi. chartaceus liber est et ad ferendum iniuriam parum fortis, quia citius charta, sicut nostis, uetustate consumitur. legite, si iubetis, atque transcribite. et spero, ut, postquam uobis bene cognitus fuerit, ad me, cui est incognitus, remittatur, quia corrigere neglegentiam meam frequentata membranae ipsius lectione dispono. ora pro me.

IIII. DOMINO SANCTO AO BEAT1SSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO PAPAE RURICIO SEDATUS.

Satis credidi et, quamlibet uobis laboriosum esset, uehementer optaui, ut ad necessitatem istam, quae hic nos exhibuit, ueniretis uel per occasionem et benedictionem uestram mererer et desiderium commune mutuo satiaretur aspectu. et uere, posteaquam me praesentiae uestrae spes frustrata est, uelut de uotorum culmine deiectus ** et laborem, qui incubuit, et absentiam domus et omnia, quibus aegritudo deceptae spei [*]( 1 a om. v commendante v, commendam S 2 disperantes S arguete 8 3 ignaue securitates 8 desides v 7 cumuni S opere precium S 8 quae] q S, qui quae Kr. conteneret S, continebat v 9 qui addidi, om. S capitulatim i. 1.] capitula tamen librum coni. v 10 carh tacius S ferendam v 11 carta 8 12 iubetis] lubet v 13 a S 14 corregere S 17 suspiciendo Kr., suscipiendo S 19 quamlibet Kr., quam habet S, quam habere iter v et post esset add. v 20 obtani S que S 22 saciaretur S 23 presentiae S frustata S 24 deiectus] odi uel fastidio desiderat Kr. labor v 25 asententia S, absentia f egritudo S decepte S )

447
et anxietas cumulatur, in animum meum pariter conueuerunt. et scit dominus, quod, si uires suppeterent aut parere desideriis aetatis infirmitas pateretur aut, si essent animalia, quibus tantum tali tempore posset itineris expediri, non prius ego a Tolosa reuerterer, quam beatitudinis uestrae et singularis illius caritatis benedictionem desideratissimam promererer. sed quia haec, quae supra dicta sunt, desideriis obsistunt, rogo et per Christum uos adiuro, ut me uobis uestra semper pietas repraesentet nec patiamini, ut pro officiorum tarditate caritatem inminuat aut obfuscet obliuio, sed pro me, sicut facere uos certus sum, incessanter oretis et, quotiens oportunum fuerit, seruum uestrum per conloquia litterarum uisitare dignemini.

V. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO PAPAE BT MEO SPECIALI APUD DOMINUM PATRONO RURICIO SEDATUS.

Refecit me filius noster salutem salutationemque tuam nuntians, per quem ego, quas non merui, litteras dedi ex hoc desiderio meo satisfaciens, si uel officii ad uos pagina perueniret. saluto itaque plurimum et rogo per illam caritatem, quae mihi affectum dignationemque tuam nuntiat, ne te pigeat, quotiens oportunum, seruum tuum litterarum munere uisitare, quia testor deum, quod post praesentiam tuam nihil mihi dulcius est, quam si conloquium desiderantissimae pietatis uel litterarum dignatione meruero. rogo etiam et omni prece deposco, ut pro me, sicut facere uos certus sum, sine cessatione intercedere et orare dignemini. filios nostros et uenerans et desiderans saluto. [*]( h 1 comolatur S 3 aetates S 4 possit itineres S 5 tolosa S beatitudines S 7 que S 8 representit S 9 paciamini S offitiorum S 10 obfuscit S 12 dignimini S 14 reuerencia 8 suspiciendo Kr., suscipiendo S 15 pape S 18 litteras. dedi ex hoc S, litteras accepi et has reddidi tnauult Kr. 23 dm S, dominum v presentiam S 24 desiderantissime S 25 dignationem v 26 cessacione 8 27 dignimini S )

448

VI. DOMNO SANCTO MERITIS BEATISSIMO PAPAE HONORIS CULTU SUSPICIENDO ATQVE APOSTOLICO PATRI DOMNO RURICIO EPISCOPO EUFRASIUS.

Taediosam pietatem uestram esse tenui rumore cognoui, sed harum baiulum destinaui, ut anxietatem meam de acerbitate nuntii celeriter releuetis, quia scit diuina pietas, quod et tristitiam et infirmitatem uestram non conpatientis, sed perferentis dolore participo. sic ita concedat diuina miseratio, ut mihi per multos annos exterioris uestri uigorem et alacritatem integrae sanitatis indulgeat, quia uere tunc reparatum esse me sentio, si de sospitate uestra celerius optata cognouero.

VII. DOMNO SANCTO MERITISSIMO IN CHRISTI LUMINARIA PRAEPERENDO ET PLURIMUM IN CHRISTO DESIDERANDO PIISSIMO DOMNO RURICIO EPISCOPO CAESARIUS EPISCOPUS.

Dum nimium tribularetur animus meus, quare ad synodum uestram praesentiam non meruimus obtinere, sanctus et domnus meus Uerus episcopus mihi dignatus est dicere, quod per suum diaconum mihi Agate uestras litteras destinasset, quas ego nescio quo casu aut qua neglegentia me non retineo suscepisse. sed tamen sancto et domno meo fratri uestro certissime credo et malo hoc portitoris neglegentiae inputare. sed licet sanctos et desiderabiles uestros apices miseritis, tam-en, sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat, ut personam dirigeretis, quae ad uicem uestram subscriberet, et, quod sancti fratres uestri statuerunt, in persona uestra firmaretur. [*]( 2 pape S 3 domino v 5 postquam ante taediosam Kr., P ceteris litteris euanidis S tenue romore S sed harum] Sicharium Kr. 6 distinaui S 7 nuncii S reueletis v 8 conpacientis S perferentes S 10 integre S 12 suspitate S obtata S1 14 domino v 16 cesarius S 17 sinodum S 18 preseutiam S 20 agate uestras S, a caritate uestra suspicatur v distinasset S 21 reteneo S 22 domino v 23 mallo S negligentiae S 25 obtime S dirigeritis S 26 que S subscriberit S fratris S )

449

Sed quia noui, quam sancto et frequenti ac pio desiderio interesse uolueritis, omnibus fratribus uestris uotum uestrum et sanctam uoluntatem exposui, pro qua re nihil pietati uestrae uel potuimus uel debuimus inputare. sed, licet desiderabilem uestram praesentiam non habuerimus, orationum tamen uestrarum suffragia nos meruisse persensimus. et ideo his datis saluto plurimum affectu et honore, quo dignum est, et rogo, ut me sanctis et inlustribus precibus simul ac meritis domino commendetis, simulque indico pietati uestrae, ut, quia filius uester Eudomius, si potuerit, hoc elaborare desiderat, et superueniente anno Tolosa synodum Christo propitio habeamus, ubi etiam, si potuerit, Hispanos uult episcopos conuenire. et ideo orate, ut tam sancto desiderio suo dominus tribuere dignetur effectum.

Sanctum uero et dulcissimum fratrem meum Capillutum presbyterum, amatorem et praedicatorem uestrum, uestrae sanctimoniae, quanta ualeo, insinuatione commendo et pro ipso uobis ingentes et uberes gratias ago, quia, quantum ipse adseruit, tantum se circa illum inpendit pia et sincera beniuolentia uestra, ut hoc nullus hominum possit exponere. nunc ergo. quia pro uestro desiderio aestuans pietatem uestram expetiit, dignum iudicaui, ut per ipsum humilitatis meae litteras destinarem, quo remeante, si Christus annuerit, apices uestros quasi caeleste munus desidero promereri. ora pro me.

VIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO DOMNO ET PAPAE RURICIO EPISCOPO SEDATUS EPISCOPUS.

Equum, quem per fratrem nostrum presbyterum transmisistis, accepi magnificis uerborum uestrorum phaleris oneratum, in [*]( 1 ac frequenti et v 5 presentiam S 6 persentimus v utrum dictis an datis in 8 exstet dubium, dictis v 9 commendetis S. ut Kr., et S 10 et Kr., ut S 11 tholosa S, Tolosae v Kr. 12 hispanus Sl 13 oro te v tam S dignaretur affectum S, cenT. v 21 expetit coni. Mmumsenus 22 meae om. v 23 distinarem S 24 desiderio S 26 domino v suspiciendo Kr., suscipiendo S 27 papae] patrono Kr. 28 aequum S 29 faleris S oneratum scrijm, honeratum S, honoratum vKr. ) [*]( XXI. Fauat. ) [*]( 29 )

450
uita uilem, in epistula pretiosum, mouentem se, cum foditur calcaribus aut urgetur uerberibus, et nihil penitus promouentem, forma deterrimum, colore uilissimum, molliorem plumis, statuis pigriorem, solida corpora pauescentem, umbras solum, ut credo, de consuetudine non timentem, fugitiuum, cum dimittitur, inmobilem, cum sedetur, in planis stantem, in asperis conruentem, qui teneri nesciat, ambulare non possit. quem priusquam uiderem, dum epistulas uestras relego, illorum de gente esse credidi,. quos Daedala Circe subposita de matre nothos furata creauit.

Putabam illum calidum animis, acrem cursibus, ignem, cum exhiberetur, elatis naribus efflaturum, concussurum solido cornu campos, celeritate uentos et flumina praecursurum. talem enim mihi splendidissimus epistulae sermo promiserat. credebam etiam, quod illum mandentem frenos, terentem morsibus ferrum duo fortiores uiri, ne euaderet, retinerent. nec me fefellit. nam trahebant eum aliquot, inpingebant alii et plures caedebant. quem ut sic exhibitum uidi, optaui, ut talia, qualia erant, non, qualia epistula mea continet, semper caris uestris munera mitteretis. ego tamen, quia mihi non reliquistis in transmissi muneris laude quod dicerem, ne omnino ..... [*]( 10] Uerg. Aen. VII 282 sq.. ) [*]( 1 uita scripsi, uia S preciosum S se-promouentem Sbis 2 et] ex S paenitus S 3 statuis v, status S 4 pauiscentem S 5 fugitium S 6 caeditur v 9 crededi S dedala S 11 notus S 12 potabam S callidum S 13 exiberetur S 14 campus Sl uentus S 16 mandantem S (e man. alt.), manducantem t\' frenus S1 terentem r, erentem S 17 forciores S feuellit S 18 aliquod S cedebant S 19 ut r, ad 8 20 muneris v, munere S lacunam indicaui; quae sequuntur in S, ex Sidonii epistula (II, 1) deprompta ntnt, cf. prolegomena )

451